{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Initia doctrinae physicae 35","citation":"Melanchthon, Initia doctrinae physicae 35","ref":"35","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/initia-doctrinae-physicae/35","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melanchthon/initia-doctrinae-physicae/35","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/initia-doctrinae-physicae/35.md","author":{"name":"Melanchthon","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon"},"work":{"title":"Initia doctrinae physicae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/initia-doctrinae-physicae","urn":null},"verse":false,"words":427,"text":"Si quid Dij tur pe faciunt, non sunt Dij. Nos uero in Ecclesia teneamus testimonia diuinitus tradita, quae adfirmant, Deum non esse causam peccatorum, hoc est, nec uelle, nec adprobare peccata, nec impellere uoluntates ad peccandum. Hac sententia constituta, Libertatem aliquam poni uoluntatum, & deinde actionum, quae à uoluntatibus hominum oriuntur, id est, contingentiam, perspicuum est. Postquam autem recensui, quae sint simpliciter Necessaria, deinde quae sit physica Neceßitas, ac postremo, quae sint contingentia, & quis sit fons contingentiae, nunc argumenta Stoica diluam. quorum primum & speciosißimum hoc est. Secundae causae non possunt agere sine prima. Secundae, uidelicet, coelestes & materiales, necessario agunt. Ergo & prima necessario agit. Respondeo ad maiorem. Secundae non possunt agere sine prima, scilicet conseruante posteriores, seu uim posteriorum. quam ita conseruat in diucrsis rebus, ut modum agendi attributum singulis concedat, seruat uim ignis, ut est conditus, scilicet ut agat naturaliter. At uim noluntatis humanae scruat ut agat libere. Praeterea, essi uerum est, secundas non posse agere sine prima, tamen prima non est alligata secundis, nec pportet modum agendi similem esse primae causae & secundarum, ut aliter agit artifex, aliter materia quam adhibet. Medicus libere agit, remediim uero naturaliter. Sic adest Deus omnibus secundis causis liberrime, non ut Stoicus Deus, sed ut agens liberum? agit quatenus uult & quantum uult liberrime. Ideo & exempla extant in Ecclesis, quae ostendunt, naturam rerum uoluntati Dei parere. Vt mare rubrum interruptum est, aquae constiterunt, Sol etiam regressus est. Haec est uera & firma Solutio huius arguventi, quae propter inuocationem Dei necessaria est. Nam iuxta Stoicam imaginationem irrita est muocatio, cum uidelicet mens cogitat: Quid petis, cum dliud euenire non poßit, quam quod ferunt causae secundae? & quidquid ferunt causae secunde, id omnino euenturum sit? Si sinent causae secunde, conualesces, si non sinent, non conualesces. Haec est non solum Stoicorum imaginatio, sed etiam plurimorum hominum, ut animaduertere multi possunt, sua pectora ipsi introspicientes. Sed ab hoc errore abducendae sunt mentes, & inuocationis doctrina illustranda & propugnanda est. Adest Deus secundis causis, non ut stoicus Deus, sed ut agens liberrimum, multa gubernat in uoluntatibus hominum suo motu. Vt accendit & adiuuat impetum Dauidis, ut congrediatur cum Goliat, Ita quotidie multos salutares motus exuscitat in multis, materia eos motus non ciente. Multae sunt etiam multorum liberationes in morbis, in prae lijs & alijs periculis, quae non oriuntur a causis secundis. Hanc sententiam multa dicta, quae de inuocatione concionantur, nobis inculcant, uidelicet, Inuoca me in die tribulationis, & eripiam te. Item, illi in curribus & in equis, Nos autem nomen Domini Dei nostri inuocabimus. Secundum argumentum hoc est: Omnes secundae causae necessario connexae sune prima. cum Ergo inter sese necessario connexae sunt, Respondeo, primum ad Antecedens, Omnes","prev":{"citation":"Initia doctrinae physicae 34","label":"DE PROVIDENTIA","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/initia-doctrinae-physicae/34","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melanchthon/initia-doctrinae-physicae/34"},"next":{"citation":"Initia doctrinae physicae 36","label":"DE PROVIDENTIA","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/initia-doctrinae-physicae/36","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melanchthon/initia-doctrinae-physicae/36"},"credit":{"text":"Melanchthon, Initia doctrinae physicae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Initia_doctrinae_physicae","quality":"ocr"}}