{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Initia doctrinae physicae 37","citation":"Melanchthon, Initia doctrinae physicae 37","ref":"37","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/initia-doctrinae-physicae/37","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melanchthon/initia-doctrinae-physicae/37","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/initia-doctrinae-physicae/37.md","author":{"name":"Melanchthon","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon"},"work":{"title":"Initia doctrinae physicae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/initia-doctrinae-physicae","urn":null},"verse":false,"words":158,"text":"Lunam crescentem augere & ciere humores, decrescentem diminuere. Deinde cobsiderentur experientiae, quae etiamsi sunt uniuersales, tamen uh indoctis non permde considerantur. Ortus & occasus Stellarum fixarum, uarietates tempestatum faciunt, qua in re testimonium prouidentiae Dei illustre conspici potest. Ortus & occesus ita ordinati sunt, ut prosiut rebus nascentibus, Postquam primo uere terra mediocriter calefieri cepit, post aequmoctium, & seges nata in Autumno tunc reuiuiscens, ac semina recens. sparsa in terram indigent rigatione, ortus Pleiadum ac Hiadum regulariter pluuias adfert. Deinde rursus fit rigatio, cum Sol & Luna in Canero conueniunt, ac praesertim cum ad praesepe accesserunt. Deinde maiore siccitate opus est in messe, ideo Leo & Canicula augent aestum & siccitatem. Deinde rursus Arcturi ortus, ac postea Pleiadum, Hyadum, & Orionis occasus mitio hyemis cient hunidas tempestates. Hic ordo significat, arte motus ordinatos esse, & testimonium est, hunc mundum non extitisse casu. Variatur autem hic regularis ordo, alias magis, alias minus, Planetarum motibus, quorum insignes positus alias efficiunt maiores humiditates, alias maiores siccitates, ut exempla manifesta ostendunt.","prev":{"citation":"Initia doctrinae physicae 36-2","label":"DE CAVSIS FINALIBVS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/initia-doctrinae-physicae/36-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melanchthon/initia-doctrinae-physicae/36-2"},"next":{"citation":"Initia doctrinae physicae 137","label":"DE CAVSIS FINALIBVS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/initia-doctrinae-physicae/137","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melanchthon/initia-doctrinae-physicae/137"},"credit":{"text":"Melanchthon, Initia doctrinae physicae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Initia_doctrinae_physicae","quality":"ocr"}}