{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Initia doctrinae physicae 39-2","citation":"Melanchthon, Initia doctrinae physicae 39-2","ref":"39-2","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/initia-doctrinae-physicae/39-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melanchthon/initia-doctrinae-physicae/39-2","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/initia-doctrinae-physicae/39-2.md","author":{"name":"Melanchthon","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon"},"work":{"title":"Initia doctrinae physicae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/initia-doctrinae-physicae","urn":null},"verse":false,"words":149,"text":"Regulare est, imbecilles & non durabiles naturas esse, quae eduntur in coniunctione Solis & Lunae, ac praesertim cum Luna accedit ad Solem. Etsi autem interdum aliarum beneficiarum Stellarum ope lenitur hoc malum, tamen semper aliquid affert incommodi. Hoc adeo notum est, ut non solum Aristoteles in libro de generatione Animantium dicat, imbecilliora esse corpora nata in coniunctione Solis & Lunae, Sed peritae Obstetrices etiam, ac Matres sic nascentibus propter imbecillitatem metuant, cuius rei causa non uidetur obscura, Magna enim uis est Lunae, quae gubernat humores in corporibus nascentium, ut manifestum est. Cum igitur Luna non spargit suum lumen in corpus quod nascitur, constat eius corporis humores similes fieri usto cineri ac sanguinis temperamentum & dulcedinem multis modis corrumpi. Hinc igitur uarij morbi, Tabes, Lepra, mentagra, & similes oriuntur, praesertim si Saturni & Martis positus etiam sua uenena misceant: Haec Physica causa facile intelligi potest. Sed est alia maior, in qua singulare naturae miraculum considerandum est.","prev":{"citation":"Initia doctrinae physicae 138","label":"138","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/initia-doctrinae-physicae/138","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melanchthon/initia-doctrinae-physicae/138"},"next":{"citation":"Initia doctrinae physicae 40-2","label":"40","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/initia-doctrinae-physicae/40-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melanchthon/initia-doctrinae-physicae/40-2"},"credit":{"text":"Melanchthon, Initia doctrinae physicae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Initia_doctrinae_physicae","quality":"ocr"}}