{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Initia doctrinae physicae 47","citation":"Melanchthon, Initia doctrinae physicae 47","ref":"47","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/initia-doctrinae-physicae/47","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melanchthon/initia-doctrinae-physicae/47","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/initia-doctrinae-physicae/47.md","author":{"name":"Melanchthon","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon"},"work":{"title":"Initia doctrinae physicae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/initia-doctrinae-physicae","urn":null},"verse":false,"words":234,"text":"His addidit recentior aetas duas, nonam & de ατὲ sρμθνηγυ. cunam, quae uocatur primum seu ultimum mobile. Compertum est enim, octauae Sphaerae plures esse motus. Ac secundum naturam uni corpori simplici, tantum unus motus per se conuenit, potest autem pluribus & diuersis motibus per accidens cieri. igitur de motibus dicemus. Ordine rcim a. ceoli spλαγα Decima Sphaera est, quae mouetur unico motu, ab oriente in occidentem, super polos mundi & aquinoctialem, & spacio horarum 24. ab eodem puncto in idem reuoluitur, & secum omnes inferiores Sphaeras coelestes rapit eadem gyratione, ut oculi testantur quotidie octauam Sphaeram, in qua conspiciuntur stellae fixae, deinde & Solis, Lunae ac aliarum errantium stellarum orbes circumagi. Videmus enim stellas ab oriente in occidentem uehi, & deinde circumactas in altero Hemisphaerio, nobis rursus certißima lege oriri. - cli JhNona Sphaera duos motus habet, unum decimae, de quo iam dictum est, Alterum proprium ab occasu ad ortum, super Eclipticam lineam, & polos Zodiaci, contra motum primi mobilis. Hic ideo ponitur, ut in octaua Sphaera excusetur progreßio stellarum fixarum. Etsi enim stellae fixae semper inter sese aequaliter distant, & in Zodiaco & extra Zodiacum, tamen compertum est, ipsas stellas in orbe suo secundum signorum succeßionem ab occasu in ortum progredi, quae progreßio cum tarda sit, diu non animaduersa est. Centum enim annis fit progreßio uno gradu, ut Timocharis, qui uixit Alexandri tempore, & aliquandiu post ipsum, deprehendit Pleiades abfuisse a puncto uerni aequinoctij ες τὰ ἐπομθνα, id est, secundum succeßionem signorum gradibus fere triginta.","prev":{"citation":"Initia doctrinae physicae 46","label":"DIVISIO CORPORVM","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/initia-doctrinae-physicae/46","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melanchthon/initia-doctrinae-physicae/46"},"next":{"citation":"Initia doctrinae physicae 49","label":"DIVISIO CORPORVM","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/initia-doctrinae-physicae/49","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melanchthon/initia-doctrinae-physicae/49"},"credit":{"text":"Melanchthon, Initia doctrinae physicae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Initia_doctrinae_physicae","quality":"ocr"}}