{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Initia doctrinae physicae 49","citation":"Melanchthon, Initia doctrinae physicae 49","ref":"49","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/initia-doctrinae-physicae/49","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melanchthon/initia-doctrinae-physicae/49","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/initia-doctrinae-physicae/49.md","author":{"name":"Melanchthon","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon"},"work":{"title":"Initia doctrinae physicae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/initia-doctrinae-physicae","urn":null},"verse":false,"words":182,"text":"Deinde anno duodecimo Domitiani, Agrippa comperit Pleiades abesse ab aequinoctij puncto. gradibus fere triginta quatuor. Fuerunt ergo in quarto gradu Tauri. Sunt autem inter Alexandri mortem & Domitianum anni quadringenti. Conuenit igitur ratio, quod fere quatuor gradus processerant. Non enim nunc praecisionem quaerimus. Nostro tempore pleiades sunt in 22. gradu Tauri. Annis igitur mille quadringentis inde usque à Domitiani Tempore progressae sunt gradus octoOctavae coeli sei. decim. Itaque necesse est octauae sphaerae plures motus tribui. Habet igitur octaua sphaera quae cernitur & toto agmine stellarum non errantium ornata & uariata est, tres motus. Primum diurnum, quo in die naturali semei tota super polis mundi ab oriente in occidentem circumagitur. Secundum uero tardum, quo tanquam à nono orbe trahitur ab occidente in orientem, quem alterum motum dixi animaduersum esse ex stellarum fixarum progreßione. Hoc motu & Apogaea uisibilia, quae in hac TV GI octaua sphaera collocantur, mutari, & longius proferri constat. Vt cum Ptolomel tempore Apogaeon solis fuerit in sexto grazu Geminorum, nunc est in secundo gradu Cancri. Imo, ut Copernicus obsernauit in 7. gradu 50. Minut. Tribuitur & alius quidam tertius motùs huic octauae Sphaerae propter has causas.","prev":{"citation":"Initia doctrinae physicae 47","label":"DIVISIO CORPORVM","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/initia-doctrinae-physicae/47","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melanchthon/initia-doctrinae-physicae/47"},"next":{"citation":"Initia doctrinae physicae 50","label":"DIVISIO CORPORVM","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/initia-doctrinae-physicae/50","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melanchthon/initia-doctrinae-physicae/50"},"credit":{"text":"Melanchthon, Initia doctrinae physicae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Initia_doctrinae_physicae","quality":"ocr"}}