{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Initia doctrinae physicae 51","citation":"Melanchthon, Initia doctrinae physicae 51","ref":"51","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/initia-doctrinae-physicae/51","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melanchthon/initia-doctrinae-physicae/51","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/initia-doctrinae-physicae/51.md","author":{"name":"Melanchthon","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon"},"work":{"title":"Initia doctrinae physicae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/initia-doctrinae-physicae","urn":null},"verse":false,"words":173,"text":"His appellationibus, si Zodiaci duodecim signa annumerabis, erunt, ut dictum est, imagines octo ellaio & quadraginta, quibus uetustas nomina attribuit ες ἐκ ρειίλ & ut regiones coeli discerni, & aliqua insignia sidera aegnosci possent. Definitio autem stellae traditur tenuior, quam pro dignitate & uarietate, horum admirandorum corporum, uidelicet, Stellam esse densiorem partem sui orbis, Hanc usitatam definitionem recenseo propter scholarum consuetudinem, etsi pleniorem & propius monstrantem essentiam & uarietatem stellarum, omnes requirimus. Nam illud etiam nondum explicatum est, quae sit orbium natura, nisi quantum oculis iudicamus, molem quandam lucidam esse. Sed unde tanta diuersitas est magnitudinum & qualitatum? Aliae caloris, aliae frigoris, aliae siccitatum, aliae humiditatum causae sunt. Haec in definitione praetermittuntur. Illud etiam breuiter adijcio, stellas nec rationales naturas esse, nec animalia, quia corpora non sunt organica, nec habent alios motus, nisi naturales, una & perpetua lege recurrentes, quae argumenta venta, & si leuia sunt, tamen firmiora in contrariam partem adferri non possunt. Caeterum nobis in Ecclesia certo statuendum est, stellas non esse rationales seu intelligentes naturas, quia Deus uult intelligentes naturas non interire. Stellae uero sunt periturae in conflagratione mundi.","prev":{"citation":"Initia doctrinae physicae 50-2","label":"DIVISIO CORPORVM","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/initia-doctrinae-physicae/50-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melanchthon/initia-doctrinae-physicae/50-2"},"next":{"citation":"Initia doctrinae physicae 52","label":"DIVISIO CORPORVM","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/initia-doctrinae-physicae/52","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melanchthon/initia-doctrinae-physicae/52"},"credit":{"text":"Melanchthon, Initia doctrinae physicae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Initia_doctrinae_physicae","quality":"ocr"}}