{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Initia doctrinae physicae 53","citation":"Melanchthon, Initia doctrinae physicae 53","ref":"53","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/initia-doctrinae-physicae/53","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melanchthon/initia-doctrinae-physicae/53","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/initia-doctrinae-physicae/53.md","author":{"name":"Melanchthon","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon"},"work":{"title":"Initia doctrinae physicae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/initia-doctrinae-physicae","urn":null},"verse":false,"words":398,"text":"Ac propemodum Imperiorum impetus conferri possunt ad primum motum, Ecclesiae contra nitentis gubernatio ad secundum. Et quia hi diuersi motus in lineis, seu axibus & polis diuersis fiunt, Plato dixit, Mundum figura litera X copulatum & coagmentatum esse. Vt autem qualis sit hic proprius Solis motus, aliquomodo comprehendi poßit, doctißimi homines Geometrae, quasi fabricantes automata, plures orbes, quasi domicilijs singulorum Planetarum in cluserunt, ut erudite motuum ratio reddi poßit. Et quidem Archimedes dicitur ἀυτόματα motuum coelestium, uidelicet, integros orbes fabricasse, & oculis hos motus subiecisse. Totam igitur sphaeram, in qua Sol uehitur, cum motu diurno rapiatur a primo mobili, concentricam esse mundo necesse est. Sed ut ratio reddi poßit diuersitatis motuum Solis, quia Sol in Zodiaco non conficit utramque medietatem aequali numero dierum, Geometrae quasi sculpunt in tota sphaera Solis tres partiales orbes, quorum primum & tertium ita fabricant, ut concinne locus sit medio, qui uehit corpus Solis, & est Eccentricus, hoc est, recedens à centro mundi. Hic uero peruersitas & petulantia Auerrois & multorum aliorum detestanda est, qui hanc doctrinam magna arte extructam derident, propterea, quod non poßit adfirmari in coelo re ipsa tales ubique machinas esse. Hac calumnia non deterreri se sinant studiosi, quo minus cognoscant motus, quorum leges ut aliquomodo ostendi possent, haec eruditatradita sunt, etiamsi non necesse est talem in coelo sculpturam esse orbium. Haec duo uidentur commodius ostendi per Eccentricos, quam aliter, uidelicet, quod Sol, Luna & alij Planetae non semper simili uelocitate, aut tarditate mouentur, Item, quod diametri corporum Solis & Lunae, alias maiores, alias minores cernuntur, unde sequitur alias eos propiores esse terrae, alias longius ab ea recedere, quod non fieret, si concentrici essent. De sinat igitur Auerrois conturbare constitutam artem, aut ostendat leges motuum concinniores, ex quib. computatio institui uera poßit. Et eius argumenta cum sint prorsus βάναυσα, recitari nihil opus est, quia ne Geometrae quidem tales uolunt sculpturas esse in coelo, sed erudite causas motuum ostendunt. Nunc ad Solem redeo. Deprehensum est tempore Ptolemaei ab aequinoctio uerno usque ad autumnale, cum Sol peragrat signa aestiua, dies esse 187 Sed ab aequinoctio autumnali ad uernum, cum Sol peragrat signa hyberna dies esse 19,. Differentia est ergo dierum octo, & trium quartarum unius diei. Iam si Solis deferens esset concentricus, & aequinoctia secarent omnes orbes in duo aequalia, non esset diuersitas. Vt igitur ratio diuersitatis ostendatur, hic Eccentricus fabricatus est, ac tribuitur motus regularis Soli proprius ab occasu ad ortum in hoc Eccentrico quotidie minutorum 59. secundorum s. tertiorum i9. quartorum 37.","prev":{"citation":"Initia doctrinae physicae 52.10","label":"DE ORBIBVS ERRANTIVM","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/initia-doctrinae-physicae/52.10","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melanchthon/initia-doctrinae-physicae/52.10"},"next":{"citation":"Initia doctrinae physicae 54","label":"DE ORBIBVS ERRANTIVM","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/initia-doctrinae-physicae/54","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melanchthon/initia-doctrinae-physicae/54"},"credit":{"text":"Melanchthon, Initia doctrinae physicae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Initia_doctrinae_physicae","quality":"ocr"}}