{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Initia doctrinae physicae 59","citation":"Melanchthon, Initia doctrinae physicae 59","ref":"59","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/initia-doctrinae-physicae/59","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melanchthon/initia-doctrinae-physicae/59","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/initia-doctrinae-physicae/59.md","author":{"name":"Melanchthon","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon"},"work":{"title":"Initia doctrinae physicae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/initia-doctrinae-physicae","urn":null},"verse":false,"words":320,"text":"Macro bius aliam uetustiorem intercalationem recitat. Omißis autem ueterum formis, usitatam hoc tempore consideremus, quae uidetur esse expeditißi ma. Est autem à Iulio Caesare, Consilio Mathematici Sosigenis instituta, & postea ab Augusto, cum in bellis ciuilibus neglecta esset, rursus emendata & instaurata, uidelicet ita, ut constituto certo initio anni, & aduodecim mensibus ciuilibus, annus communis contineret dies 365. Et quoniam Sol nondum tot diebus peragrauit totum zodiacum, sed restant addendae horae quinque, & aliquot minuta, quarta quoque anno dies Februario inseritur, quem uocamus intercalarem. Etsi autem haec ratio minus perturbatam habet intercalationem, quam uetustae, tamen hic etiam temporis longitudo correctionem postulauit. Dies insertus aliquantulum superat spacium, quod fuerat addendum quatuor annis. Et loca aequinoctiorum & solstitiorum propter motum octauae Sphaerae mutantur, Ideo paulatim anticipat ingressus Solis in arietem, ut cum Augusti tempore dies aequinoctij fuerit dies uicesimus quintus Martij, nobis est dies undecimus. Haec de anni metis breuiter hoc loco recensui. Erudite autem diuisus est Zodiacus in signa duodecim, ut numero mensium anni responderent. Et in quorum signorum initijs, fiant aequinoctia & solstitia, ostendit doctrina usitata de circulis, quam hic omittimus. Tantum hoc quod physicum est, hic recitabo, uidelicet Naturas signorum. Iudicantur naturae eorum ex Trigonis, & ex Planetarum familiaritate. Igneus trigonus est, Aries, Leo, & Sagittarius. Haec in genere calida sunt & sicca, rubram bilem augentia, sed iuxta Planetarum naturas haec mitigantur. Est autem Aries naturae Martiae, Leo Solaris, Sagittarius Ioui familiaris. Terreus trigonus est Taurus, Virgo, Capricornus. Haec in genere frigida sunt & sicca, & melancholica. Sed iuxta Planetarum naturas haec mitigantur, & Tauro Venus praeest, Virgini Mercurius, Capricorno Saturnus. Aerus trigonus est, Gemini, Libra, Aquarius. Haec in genere calida & humida sunt & sanguinea, Sed iuxta Planetarum naturas haec mitigantur. Geminis Mercurius praeest, Librae Venus, Aquario Saturnus. Aqueus dibzy G Google Aqueus Trigonus est, Cancer, Scorpius, Pisces. Haec in genere frigida sunt & humida, & phlegmatica, Sed iuxta Planetarum naturas hec mitigantur. Cancro praeest Luna, Scorpio Mars, Piscibus Iupiter. Augent & languefaciunt & aliae Planetarum familiaritates, signorum proprias qualitates, sed illam longiorem doctrinam hic omitto.","prev":{"citation":"Initia doctrinae physicae 58.6-8","label":"58.6 to 58.8","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/initia-doctrinae-physicae/58.6","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melanchthon/initia-doctrinae-physicae/58.6"},"next":{"citation":"Initia doctrinae physicae 60","label":"QVI MOTVS EFFICIANT","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/initia-doctrinae-physicae/60","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melanchthon/initia-doctrinae-physicae/60"},"credit":{"text":"Melanchthon, Initia doctrinae physicae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Initia_doctrinae_physicae","quality":"ocr"}}