{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Initia doctrinae physicae 64","citation":"Melanchthon, Initia doctrinae physicae 64","ref":"64","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/initia-doctrinae-physicae/64","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melanchthon/initia-doctrinae-physicae/64","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/initia-doctrinae-physicae/64.md","author":{"name":"Melanchthon","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon"},"work":{"title":"Initia doctrinae physicae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/initia-doctrinae-physicae","urn":null},"verse":false,"words":414,"text":"Ideo autem haec fabricatio plus habet machinarum, quam domicilium Solis, quia Solis motus unicus & simplex est, Lunae uarius. Nunc procul à terra abest, in Apogeo, nunc propior terrae in perigeo nunc in ipso Apogeo altior, nunc inferior. Et eodem loco alias uelocior est, alias tardior. Nunc in ipsa Eccliptica uehitur, nunc procul ad Latitudines egreditur. Qualescunque autem machinae sunt in coelo his motibus congruentes, Geometrae, ad ostendendam uarietatem, hos quatuor orbes fabricarunt. Extremus est concentricus mundo, quem uocant deserentem caput & caudam Draconis. Ptolemaeus magis perspicue nominat nodum ascendentem & descendentem, ut uertit Trapezontius, sen potius attollentem & deuehentem, ἀναβιβάτοντα & καταβιβάζοντα. Cur autem hic orbis positus sit, non obscura ratio est, quia cum Luna euagetur in Latitudines ab Eccliptica, & ad eam redeat, necesse fuit machinam fabricari, qua digrediatur et regrediatur, cuius doctrinae usus in Ecclipsibus conspicitur. Ac nominum ratio inde facile intelligi potest: ἀναβιβάζων dicitur, cum Luna ab Eccliptica digrediens, ad nostrum uerticem accedit. Econtra καταθαβαθωον dicitur, cum Luna ab Eccliptica discedens à nostro uertice remouetur. Secundus orbis est deferens apogaeum, ut de Sole supra dictum est. Hic ideo ponitur, quia manifestum est, Lunam in omni coniunctione & oppositione media, esse in Apogaeo, ac longius sublatam esse a terra, quam in quadraturis medijs. Vt igitur distantiae & propinquitatis ratio reddatur, Eccentricus ponitur, quae tamen in Luna conspectior est, quia terrae multo propior est, quam in Sole. Tertius igitur orbis est ipse Eccentricus simpliciter, cui affixus est Epicyclus, uchens lunae corpus. Quartus orbis est intra Eccentricum, ut deferat perigeum, & efficiat concinnitatem caeterorum circumeuntium centrum mundi. Praeter hos quatuor orbes est, ut dixi, Epicyclus affixus tertio orbi simpliciter Eccentrico. Sciant autem iuniores, uocari Epicyclum talem orbem, cuius centrum non solum distat à mundi centro, Sed ne quidem circumit mundi centrum, ut faciunt orbes qui alioqui uocantur Eccentrici, sed adfixus est, uelut in apside, aut cantho Rotae. Magna tamen diametros Epicycli cogitanda est, uidelicet quinquies continens terrae diametrum. Ideo autem additur Eccentrico, quia Luna etiam cum est in apogaeo Eccentrici, tamen alias romotior à terra, alias propior conspicitur. Propior cum est in imo Epicyclo, remotior cum est in summo Epicyclo. Est & in ipso apogaeo alias tardior, alias ueloci or. Tardior, cum est in suprema parte epicycli, ubi duo contrarij motus concurrentes tarditatem efficiunt, quia Eccentricus mouetur secundum successionem signorum. Epicyclus contra in superiori par te. Econtra uelocior est in ima parte Epicycli, ubi duo motus congruentes efficiunt celeritatem, quia & Eccentricus & Epicyclus ibi secundum successionem signorum mouetur. Quod autem Luna in Apogaeo alias remotior sit à terra, alias propior, etiam ipsae Ecclipses ostendunt.","prev":{"citation":"Initia doctrinae physicae 63","label":"QVI MOTVS EFFICIANT","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/initia-doctrinae-physicae/63","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melanchthon/initia-doctrinae-physicae/63"},"next":{"citation":"Initia doctrinae physicae 65","label":"QVI MOTVS EFFICIANT","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/initia-doctrinae-physicae/65","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melanchthon/initia-doctrinae-physicae/65"},"credit":{"text":"Melanchthon, Initia doctrinae physicae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Initia_doctrinae_physicae","quality":"ocr"}}