{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Initia doctrinae physicae 65","citation":"Melanchthon, Initia doctrinae physicae 65","ref":"65","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/initia-doctrinae-physicae/65","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melanchthon/initia-doctrinae-physicae/65","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/initia-doctrinae-physicae/65.md","author":{"name":"Melanchthon","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon"},"work":{"title":"Initia doctrinae physicae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/initia-doctrinae-physicae","urn":null},"verse":false,"words":340,"text":"Luna enim diutius in umbra moratur in ima parte Epicycli, quam in superiore, quanquam tunc mouetur uelocius. Sed quia umbra maior est, longior fit mora. Spaciosior enim umbra est in ima parte Epicycli, ut ex ratione figurae umbrae, quae est κωνοειδῆς, facile intelligi potest. Hae causae mouent artifices, ut Epicyclum Eccentrico addant. Postquam autem utcunque fabricationem Orbium recitaui, Nunc de motibus breuiter dicendum est. Diuersi motus sunt orbium, ut tarditatis & uelocitatis ratio reddi poßit. Sed aggregatum ex diuersarum Sphaerarum motibus, quod uocatur medius motus Lunae, est 13. gradum, so. minutorum, 35. secundorum. Etsi autem hic numerus ita recitatur aequaliter facta distributione in singulos dies, tamen sciendum est, uerorum motuum discrimina esse, Interdum nouae & plenae Lunae uelocitas gradus quatuordecim superat, tarditas interdum gradus duodecim & alidibzy G Google & aliquanto amplius peragrat. Dimidiatae uero uelocitas interdum quindecim gradus superat, tarditas uero peragrat aliquanto plus quam gradus it. Haec uarietas miro consilio Dei opificis instituta est, ut rapiditas uices habeat. Hactenus uero tantum de motu secundum longitudinem dixi. Est & alter motus in latitudinem, cum euagatur ab Eccliptica. Nam si Luna non discederet ab Ecliptica, singulis mensibus essent binae Eclipses. Sic autem ordinata est rerum natura, ut sint rariores Eclipses, tanquam prodigia. Consentaneum est enim detrimento adfici naturam inferiorem, cum luminis uiuifici fulgor intercipitur. Dixi igitur antea orbem extremum esse, qui uehit nodum ἀναβιβάζοντα & καταβιβαζον. τa, qui Lunam paulatim ab Eccliptica auebit, & ad eam reuchit. Est autem trium minutorum motus diurnas. Completurque periodus huius motus annis octodecim, diebus ducentis uiginti sex, horis septem. De Mensibus. Cum autem Lunae curricula, coniunctiones cum sole, discessus, incrementa, decrementa, & reditus ad Solem, conficiant spacia mensium lunarium quorum collatio ad Solis iter, mitio humano generi monstrauit, anni mensuram, pauca hic de Mensibus addenda sunt. Omitto autem menses solares & ciuiles, & tantum de lunaribus dicam. Ideo enim discrimen tenendum est, quia Scriptores alias de alijs mensibus loquuntur Triplex igitur est Lunaris mensis περιὸδικὸς dicitur uulgo mensis peragrationis, estque inter uallum, quo luna ad illud punctum signiferi redit unde digressa est in proxima coniunctione. Hic circuitus est dierum 27. horarum 7. minutorum 43.","prev":{"citation":"Initia doctrinae physicae 64","label":"QVI MOTVS EFFICIANT","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/initia-doctrinae-physicae/64","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melanchthon/initia-doctrinae-physicae/64"},"next":{"citation":"Initia doctrinae physicae 66","label":"QVI MOTVS EFFICIANT","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/initia-doctrinae-physicae/66","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melanchthon/initia-doctrinae-physicae/66"},"credit":{"text":"Melanchthon, Initia doctrinae physicae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Initia_doctrinae_physicae","quality":"ocr"}}