{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Initia doctrinae physicae 68.5-7","citation":"Melanchthon, Initia doctrinae physicae 68.5-7","ref":"68.5","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/initia-doctrinae-physicae/68.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melanchthon/initia-doctrinae-physicae/68.5","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/initia-doctrinae-physicae/68.5.md","author":{"name":"Melanchthon","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon"},"work":{"title":"Initia doctrinae physicae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/initia-doctrinae-physicae","urn":null},"verse":false,"words":197,"text":"Tunc enim Sol est in medio quadrantis, qui est inter Horizontem & punctum uerticale, suntque aequales anguli, quos facit radius incidens cum plano Horizontis, & summo gnomone. Fit igitur necessario umbra aequalis gnomoni. Et in medio mundi terram sitam esse ostendit umbra, quae die solstitiali & brumali contrarias lineas efficit, quarum contactus est ἐπ ἐυθείας. Neque hoc tantum umbrae monstrarunt, Solem esse maiorem terra, sed etiam hoc quoque indicarunt, quantum spacij in terra respondeat uni gradui in coelo, unde postea toto ambitu deprehenso, cogitari ambitus terrae potuit, qui est milliarium Deinde quaesita est subtiliore ratione corporum Solis, Terrae & Lunae, proportio. Et deprepensum est, Solem esse maiorem terra centies sexagies sexies, & insuper continere tres eius octauas. Terram uero maiorem Luna trigesies nouies & insuper continere ferme trientem terrae. Est igitur Ecclipsis Lunae priuatio lucis solaris in Luna, quae priuatio eo fit, quia Luna incurrit in umbram terrae, interpositae diametraliter inter Solem & Lunam. Hoc fit, cum Luna uenit ad caput aut caudam draconis, ut supra dictum est, hoc est, cum latitudinem aut nullam habet, aut minorem norem minutis sexaginta quinque. Nam semidiameter umbrae maxima est quadraginta septem minutorum fere. Semidiameter uero Lunae apparens maxima est minutorum is. quae summae collectae faciunt 65. minuta.","prev":{"citation":"Initia doctrinae physicae 68.1-4","label":"68.1 to 68.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/initia-doctrinae-physicae/68.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melanchthon/initia-doctrinae-physicae/68.1"},"next":{"citation":"Initia doctrinae physicae 69","label":"QVI MOTVS EFFICIANT","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/initia-doctrinae-physicae/69","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melanchthon/initia-doctrinae-physicae/69"},"credit":{"text":"Melanchthon, Initia doctrinae physicae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Initia_doctrinae_physicae","quality":"ocr"}}