{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Initia doctrinae physicae 70","citation":"Melanchthon, Initia doctrinae physicae 70","ref":"70","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/initia-doctrinae-physicae/70","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melanchthon/initia-doctrinae-physicae/70","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/initia-doctrinae-physicae/70.md","author":{"name":"Melanchthon","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon"},"work":{"title":"Initia doctrinae physicae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/initia-doctrinae-physicae","urn":null},"verse":false,"words":209,"text":"Illi enim omnes, qui intra umbram terrae concluduntur, eodem momento Lunae in umbram incurrentis fulgorem obscurari sentiunt. Qua de causa ecclipses Lunae etiam uniuersales fieri dicuntur, quoties tota Luna priuatur lumine, quod eadem eclipses conspiciatur ab uniuersis hominibus, qui illua terrae hemispherium incolunt, quod radijs Solis non illustratur. Etsi autem eodem, ut dixi, quasi momento fit Lunae obscuratio, quando uidelicet tota in umbran immersa est: tamen qui in eodem hemisphaerio terrae habitant orientem uersus, serius illum defectum Lunae uident, quam alij, qui uersus occasum habitant, hoc est, orientalis homines plures horas noctis ab occasu Solis usque ad tempus deficientis Lunae numerant, quam occidentales, quibus tempus apparentis eclipsis uidetur & est propinquius initio noctis. Vt Eclipsis, quae in assyria ab Alexandri exercitu ad Arbela, uisa est noctis hora secunda, in Sicilia uisa est sub initium noctis. Huius diuersitatis causa est, quod propter tumorem terrae, orientalibus hominibus Sol citius oriens diem efficit, & occidens citius noctem adfert, quam ijs, qui ad occidentem habitant. Quia igitur orientales citius noctem habent, fit ut illis tempus Eclipsis uisae, longius ab initio noctis distet, quam occidentalibus, quibus Sol occubuit serius. Et haec ipsa diuersitas temporis conspectae Eclipsis argumento est, terram globi figuram habere in longitudinem, ut supra dictum est. Haec de lunae ecclipsibus dicta hoc loco sufficiant.","prev":{"citation":"Initia doctrinae physicae 69-2","label":"69","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/initia-doctrinae-physicae/69-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melanchthon/initia-doctrinae-physicae/69-2"},"next":{"citation":"Initia doctrinae physicae 90","label":"90","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/initia-doctrinae-physicae/90","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melanchthon/initia-doctrinae-physicae/90"},"credit":{"text":"Melanchthon, Initia doctrinae physicae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Initia_doctrinae_physicae","quality":"ocr"}}