{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Initia doctrinae physicae 81","citation":"Melanchthon, Initia doctrinae physicae 81","ref":"81","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/initia-doctrinae-physicae/81","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melanchthon/initia-doctrinae-physicae/81","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/initia-doctrinae-physicae/81.md","author":{"name":"Melanchthon","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon"},"work":{"title":"Initia doctrinae physicae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/initia-doctrinae-physicae","urn":null},"verse":false,"words":137,"text":"epicyclo longe esse celeriorem, quam epicycli in deferente suo, Martis uero tardiorem aliquanto. Quod autem Saturnus celerius fertur in suo epicyclo quam lupiter, & hic rursus uelocior est in suo epicyclo quam Mars, causa est perspicua. Nam Sol tardisimum quenque ex his Planetis, suo cursu celerrime assequitur. Quare necesse est Planetam, qui in eccentrico suo tardius mouetur, suum in epicyclo curriculum accelerare, ut Sole accedente ad coniunctionem ipse in fastigio sui epicycli reperiatur. Est enim perpetua quaedam lex, qua hi Planetae ita circumaguntur, ut ipsorum motus in epicyclis aptißime congruat cum accessu & recessu Solis, quem tanquam regem suum uenerari & colere uidentur. Nam quoties illi coniuncti sunt, toties summam sui epicycli apsidem tenere deprehenduntur, tanquam reuerentia tanti hospitis in extremos suae ditionis fines digreßi, ut Regi praesenti cedant loco, & ex interuallo medigeri, cum reuerentia, mandata & uires ab eo accipiant.","prev":{"citation":"Initia doctrinae physicae 102","label":"102","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/initia-doctrinae-physicae/102","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melanchthon/initia-doctrinae-physicae/102"},"next":{"citation":"Initia doctrinae physicae 82","label":"82","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/initia-doctrinae-physicae/82","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melanchthon/initia-doctrinae-physicae/82"},"credit":{"text":"Melanchthon, Initia doctrinae physicae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Initia_doctrinae_physicae","quality":"ocr"}}