{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Initia doctrinae physicae 84","citation":"Melanchthon, Initia doctrinae physicae 84","ref":"84","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/initia-doctrinae-physicae/84","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melanchthon/initia-doctrinae-physicae/84","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/initia-doctrinae-physicae/84.md","author":{"name":"Melanchthon","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon"},"work":{"title":"Initia doctrinae physicae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/initia-doctrinae-physicae","urn":null},"verse":false,"words":232,"text":"Nam ea quae hactenus dicta sunt, ad illa curricula horum Planetarum pertinent, quae in longitudinem fium, hoc est, ab occidente uersus orientem, & econtra. Sed praeter haec, habent hi Planetae alios motus in latitudinem, quibus deflectunt ab ecliptica, modo uersus septentrionem, modo uersus austrum, sicut in Luna dictum est. Nam eccentrici deferentes epicyclum trium summorum Planetarum, secantur a plano eclipticae in centro mandi, ita, ut una pars eorum, quae continet locum apogei uergat ultra eclipticam uersus septentrionem, altera quae continet locum periget, uersus austrum. Suntque illa interualla latitudinum inaequalia. Nam deferens epicyclum Saturni declinat ab ecliptica interuallo duorum graduum, & 26. min. Iouis, unius gradus 24. minut. Martis unius gradus. Efficitque haec intersectio duorum planorum circulorum duos nodos, ἀναβιβάζοντα καὶ κατα Θβάζοντα, ut in Luna. Sed latitudinum harum nodi, & puncta inter eos media, quae sunt termini maximae latitudinis seu declinationis, tardissimo motu octauae sphaerae transferuntur ab occidente uersus orientem ἐις τὰ ἐπόμθια, non ut Lunae nodi, qui celerrimo motu feruntur εις τὰ προκγονμένα. Fuerunt autem Ptolemaei tempore termini maxinae ximae latitudinis septentrionalis Saturni & Iouis, circa principium Librae, interuallo decem graduum distantes, Martis uero in fine Cancri. Sed recentißimi Astronomi certis obseruationibus deprehenderunt puncta in Zodiaco, quae monstrant terminos maximae latitudinis esse. Merid. Septent. in 7 grad. & Saturno in 7 Grad. m in 27 grad. V Ioui in 27 grad. Sz in 27grad. X Marti in 27 grad. S Tenet igitur Nodus. καταβιβάζων & ἀναβιβόζωνοὸ 7grad.","prev":{"citation":"Initia doctrinae physicae 83","label":"83","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/initia-doctrinae-physicae/83","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melanchthon/initia-doctrinae-physicae/83"},"next":{"citation":"Initia doctrinae physicae 84-2","label":"84","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/initia-doctrinae-physicae/84-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melanchthon/initia-doctrinae-physicae/84-2"},"credit":{"text":"Melanchthon, Initia doctrinae physicae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Initia_doctrinae_physicae","quality":"ocr"}}