{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Initia doctrinae physicae 90","citation":"Melanchthon, Initia doctrinae physicae 90","ref":"90","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/initia-doctrinae-physicae/90","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melanchthon/initia-doctrinae-physicae/90","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/initia-doctrinae-physicae/90.md","author":{"name":"Melanchthon","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon"},"work":{"title":"Initia doctrinae physicae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/initia-doctrinae-physicae","urn":null},"verse":false,"words":213,"text":"Nam quae pertinent ad inuestigationem temporum, quibus fiunt & durant obscurationes Lunae, ea petenda sunt ex tabulis artificum, qui rationem certam & expeditam inueniendi illa per numeros tradunt, quam ut cognoscant omnes, qui Arithmeticen mediocriter didicerunt, studiose eos hortamur. Nam & motus ipsos luminarium, ac causas Eclipsium perfectius cognoscent, cum praeceptis de motuum uarietate exempla ex tabulis adiungent: & incipient magis amare has artes, cum experientur carum tantam certitudinem esse, ut post multa secula futurae Eclipses praedici poßint, ijsque prae dictionibus tempora defectuum apte congruere. Haec certitudo profecto euidens est testimonium diuinae prouidentiae, ut aliquoties iam monuimus. Sed propero ad Ecclipses solares, quarum causis antequam expono. hoc prius hic adijcere uolui, cum crebriores contingant Lunae defectus quam Solis, obseruatum esse eorum non esse fixa ac certa loca in ecliptica, sed eclipses posteriores semper ci tra fieri quam priores, hoc est, loca ecliptica uariari & procedere ἐις τὰ πραγοῦμθνα, hoc est, contra signorum ordinem, id quod ex eclipsibus lunae, quae uisae sunt anno Christi 5544. animaduerti potuit. Nam cum 9. die Ianu. Iuna currens per primas partes Leonis defecisset in nodo, qui καταβιβόζαν uulgo cau draconis dicitur, rursus 28. die Decembris in eodem nodo Soli opposita, obscurata est, sed non in eodem signo Leonis, neque in sequente Virginis, sed in medijs ferme partibus Cancri, praecedentis Leonem in ordine signorum.","prev":{"citation":"Initia doctrinae physicae 70","label":"70","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/initia-doctrinae-physicae/70","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melanchthon/initia-doctrinae-physicae/70"},"next":{"citation":"Initia doctrinae physicae 91","label":"91","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/initia-doctrinae-physicae/91","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melanchthon/initia-doctrinae-physicae/91"},"credit":{"text":"Melanchthon, Initia doctrinae physicae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Initia_doctrinae_physicae","quality":"ocr"}}