{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Initia doctrinae physicae xvi","citation":"Melanchthon, Initia doctrinae physicae xvi","ref":"xvi","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/initia-doctrinae-physicae/xvi","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melanchthon/initia-doctrinae-physicae/xvi","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/initia-doctrinae-physicae/xvi.md","author":{"name":"Melanchthon","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon"},"work":{"title":"Initia doctrinae physicae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/initia-doctrinae-physicae","urn":null},"verse":false,"words":142,"text":"LIBER PRIMVS PHYSICES. Quid est Physica doctrina? ST quae seriem qualitates, & motus omnium corporum & specierum in natura & causas generationum, corruptionum & aliorum motuum in elementis & alijs corporibus, quae ex elemento rum commixtione oriuntur, inquirit & patefacit, quantum in hac caligine humanae mentis conceditur, Quod eo additur, quia si penitus perspici natura posset, tum uero Physica cognitio esset ingens, immensa & diuina quaedam Sapientia, & mirabiliter adficerentur animi admiratione totius naturae. Iuuaret enim primum nosse ordinem coelestium corporum & elementorum, & in hoc domicilio collocatum hominem, qui solus inter species corporeas, est natura rationalis. Deinde considerata distinctione specierum, scire iuuaret, cur hae species semper maneant. An homo cum antecellat caeteris, tantum sit ad hanc aerumnosam & cuanescentem uitam conditus, hoc est, sit ne frustra conditus, quae sit mentis natura, quae partium corporis praecipuarum, cerebri, cordis, neruorum, quae cum sint res fragiles, & uideantur sordidae, tamen actiones & motus habent mirandos, Deinde conside.","prev":{"citation":"Initia doctrinae physicae xiv","label":"xiv","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/initia-doctrinae-physicae/xiv","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melanchthon/initia-doctrinae-physicae/xiv"},"next":{"citation":"Initia doctrinae physicae xvii","label":"LIBER PRIMVS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/initia-doctrinae-physicae/xvii","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melanchthon/initia-doctrinae-physicae/xvii"},"credit":{"text":"Melanchthon, Initia doctrinae physicae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Initia_doctrinae_physicae","quality":"ocr"}}