{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Initia doctrinae physicae xvii","citation":"Melanchthon, Initia doctrinae physicae xvii","ref":"xvii","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/initia-doctrinae-physicae/xvii","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melanchthon/initia-doctrinae-physicae/xvii","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/initia-doctrinae-physicae/xvii.md","author":{"name":"Melanchthon","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon"},"work":{"title":"Initia doctrinae physicae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/initia-doctrinae-physicae","urn":null},"verse":false,"words":183,"text":"confiderata hominnis natura, suspicere coelum iuuaret, & considerare, quae sit cognatio coelestium corporum cum inferioribus, ac praesertim cum homine. Non est enim uerisimile haec pulcherrima corpora in coelo, frustra condita esse, praesertim cum & maneant eadem, & leges habeant, motuum magno consilio ordinatas. Haec quid sint, & quam uim habeant, penitus scire magnum quiddam esset. Deinde & hoc uidere eximia esset sapientia, unde sint tam uariae uices in imperijs & regionum differentiae. Postremo peragrata uniuersa natura corporali, discernere ab ea diuinam architectatricem omnium rerum, & hanc coram contueri, & in ea causas legere, cur ita sint condita, ordinata & septa certis legibus omnia, cum non sit consentaneum, homines tantum ad ingentes miserias huius uitae nasci, an alius portus restet diuturnus, aut aeternus, & qualis sit illa aeternitas. Haec mente, oculis ac manibus, ut ita dicam comprehensa tenere, magna & excellens sapientia & perfecta Physica esset. Hanc perfectionem, quia humanae mentes non possunt assequi, ideo cum uehementia ingenia ingressa in considerationem naturae, non possent eam penetrare, sed ruere se indensißimas tenebras sentirent, magnas confusionos opinionum pepererunt. Empedocles dixit, nihil certo cerni. Democritus ait ueritatem penitus abstrusam esse. Recens Academia certitudinem sensuum & iudiciorum mentis in uniuersum sustulit.","prev":{"citation":"Initia doctrinae physicae xvi","label":"LIBER PRIMVS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/initia-doctrinae-physicae/xvi","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melanchthon/initia-doctrinae-physicae/xvi"},"next":{"citation":"Initia doctrinae physicae 10","label":"LIBER PRIMVS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/initia-doctrinae-physicae/10","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melanchthon/initia-doctrinae-physicae/10"},"credit":{"text":"Melanchthon, Initia doctrinae physicae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Initia_doctrinae_physicae","quality":"ocr"}}