{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Liber de anima 106","citation":"Melanchthon, Liber de anima 106","ref":"106","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/liber-de-anima/106","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melanchthon/liber-de-anima/106","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/liber-de-anima/106.md","author":{"name":"Melanchthon","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon"},"work":{"title":"Liber de anima","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/liber-de-anima","urn":null},"verse":false,"words":233,"text":"Pulsus videlicet, & adfectus Nam tremor non est Φνέργεια, & prorsus violentus est, incussus aliunde, nec adiuuatur cordis inclinatione. Est autem pulsus motus cordis, quò dilatantur & contrahuntur ventriculi cordis, vt attrahere aerem & exhalare poßit, Item vt generet ac transmittat spiritus. Nam cordi refrigeratione opus est, Et mira copulatio est aeris cum nostris corporibus. Vt enim nutrimur rebus natis ex quatuor elementis, quia ex his & nostra corpora conflata sunt: Fta cùm in aere versemur, plurimum haurimus aeris, et hic temperat lucidissimam flammam, quae est spiritus vitalis. Praezerea nec percoqui spiritus sine motu potest, nec in Arterias expelli. Fit autem haec dilatatio & contractio διασολὴ καὶ συσολῆ, sita quadam cordis natura, necr egitur à cerebro aut neruis. Sed propriae sunt cordis fibrae, huius motus rectrices. Nec plura hic addam de differentijs, tantum breuißime admoneo iunioreg, vt cogitent, neceßitatis seu vitae causa ad hos Psus pulsum institutum esse, quia hoc motu attrahitur & expellitur aer, & adiuitatur generatio & transmißio spirituum. Alter motus in corde nominatur adfectus, quia cogitationem sequitur, & accenditur Noticijs. Estque totius cordis vel dilatatio, vt in laetitia, qua cor sentit voluptatem seu suauitatem, vel compreßio, vt in moesticia, qua cor non sentit suauita tem, sed dolorem, & torrefit & destruitur. Etsi aut tem ad hunc sensum voluntatis & doloris nerii concurrunt, tamen natura cordis propriè affectuum caussa est. Multa sunt autem miracula in hac re. Quomoi enim feriri corde noticijs possunt? Aut quaevis & cerebri & spirituum ferientium corda, vt tam varij motus cieantur?","prev":{"citation":"Liber de anima 105","label":"VENTRE","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/liber-de-anima/105","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melanchthon/liber-de-anima/105"},"next":{"citation":"Liber de anima 107","label":"VENTRE","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/liber-de-anima/107","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melanchthon/liber-de-anima/107"},"credit":{"text":"Melanchthon, Liber de anima. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Liber_de_anima","quality":"ocr"}}