{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Liber de anima 137","citation":"Melanchthon, Liber de anima 137","ref":"137","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/liber-de-anima/137","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melanchthon/liber-de-anima/137","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/liber-de-anima/137.md","author":{"name":"Melanchthon","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon"},"work":{"title":"Liber de anima","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/liber-de-anima","urn":null},"verse":false,"words":204,"text":"Ingens autem & haec vtilitas est, arte con siderata ratiocinari, hoc mirandum opus non casu ita confluxisse, nec tantum ad hunc vsum in vita mortali conditum esse. Esse etiam arcanam caussam, cur ipse filius DEI induerit humanam natis ram. Hunc in omni aeternitate tuis oculis intueberis, audies auribus tuis disserentem de sapientia diui na, tuo complexii ipsum salutabis. Tunc demum intelligemus, & cur haec corpora sic condita sint, & quae sit substantia singularum partium. Interea hanc sapientiam vtcunque inchoemus, agnoscamus hanc naturam, non casu ex Democriti atomis conflatam esse, celebremus Deum architectum, fateamur radios sapientiae diuinae in nos non frustra sparsos esse, qui monstrant ordinem actionum, & eis obtemperemus, petamus & expectemus im mortalitatem. Et sciamus, tunc demum haec nostra corpora habitura vltimum & perfectum decus, tum coram cernent & audient filium Dei, & vndique in eis fulgebit Lux diuima. Susra autem nominauimus partes craßiores, Nunc addenda est vsitata & necessaria distinctio, Alia membra dicuntur ἑτορογέύεα, quorum partes non retinent nomen totius, vt caput, oculus, corNon enim quaelibet pars capitis est caput. Haec ex multis & dißimilibus partibus constructa sunt. Alia membra nominantur ομοψύεα, seu similaria, vt Gaza loquitur. Videlicet in quibus pars retinet appellationem totius, & sunt nouem. Caro. Os. Cartilagi Neruus. Chorda. Ligamentum, Vena. Arteria. Panniculus. Ac praeter carnem omnia reliqua oriuntur ex","prev":{"citation":"Liber de anima 136","label":"VENTRE","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/liber-de-anima/136","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melanchthon/liber-de-anima/136"},"next":{"citation":"Liber de anima 138","label":"VENTRE","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/liber-de-anima/138","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melanchthon/liber-de-anima/138"},"credit":{"text":"Melanchthon, Liber de anima. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Liber_de_anima","quality":"ocr"}}