{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Liber de anima 145","citation":"Melanchthon, Liber de anima 145","ref":"145","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/liber-de-anima/145","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melanchthon/liber-de-anima/145","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/liber-de-anima/145.md","author":{"name":"Melanchthon","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon"},"work":{"title":"Liber de anima","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/liber-de-anima","urn":null},"verse":false,"words":241,"text":"Etsi fontes humorum melius conspiciuntur, cùm modus nutritionis recitatur, tamen cùm humores sint magna pars in corpore animali, & non solum sint nutrimentum, sed etiam discrimina plurima rum actionum efficiant, & sint causae diuersorum temperamentorum, nequaquam hîc praetereunum sunt. Nominatur autem hoc loco humor, liquidum fluidum corpus, in quod conuertitur nutrimentum in Epate, vt corpora nutriantur & conseruentur. Species autem humorum in corpore animali nominantur quatuor, Sanguis, Phlegma, Flaua bilis, & Atra bilis. Ac simul generantur in Epa te hoc modo. Vt in omnibus mixtis insunt diuersae pattes, aliae igneae, aliae terrestres, aliae aquosae, aliae aereae: Ita in tota massa sanguinea, postquam haec in Epate cocta est, igneum quiddam est ebulliens, id nominatur flaua bilis, quae est calida & sicca. Inest & terrestre quiddam fecibus simile, id nominatur, Atra bilis, quae est frigida & sicca. Manet ibi etis am quiddam aquosum, cuius etsi vichoata est coctio, vt fiat sanguis, tamen nondum perfecta est. Ea igitur pars adhuc alba, insipida, & remißi calor ris est. Id nominatur appellatione vsitata Phlegi ma, de qua appellatione postea dicam. Reliqua et pars aerea, calida & humida, sed temperata, dub cis, pinguis, suauiter nutriens. Ea pars propriè nominatur Sanguis. Haec discrimina humorum Galenus pingit venusta similitudine. Vt videmus in mustis efferuescentibus ebullire id, quod tenuius est, quod ipse nominat ἄνθος, deinde quiddam inesse aquosum, subsidere etiam feces: Ita sunt in massa sanguinea totidem humorum discrimina. Plato dixit, bilem flauam & atram accendi, vt vicia in sanguine, nec narrat, vtilitatis caussa asci naturae ordine in humano corpore.","prev":{"citation":"Liber de anima 144","label":"VENTRE","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/liber-de-anima/144","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melanchthon/liber-de-anima/144"},"next":{"citation":"Liber de anima 146","label":"VENTRE","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/liber-de-anima/146","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melanchthon/liber-de-anima/146"},"credit":{"text":"Melanchthon, Liber de anima. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Liber_de_anima","quality":"ocr"}}