{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Liber de anima 162","citation":"Melanchthon, Liber de anima 162","ref":"162","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/liber-de-anima/162","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melanchthon/liber-de-anima/162","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/liber-de-anima/162.md","author":{"name":"Melanchthon","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon"},"work":{"title":"Liber de anima","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/liber-de-anima","urn":null},"verse":false,"words":169,"text":"Deinde alia sunt instrumenta praeparantia et coquentia nutrimentum, alia regentia motum localem. Vt autem haec varietas aliquo modo intelligatur, consideranda est fabricatio corpotis, in quo ideo diuersa membra condita sunt, vt sine instrumenta diuersarum actionum. Vtinam vero etiam aspicientes artem in hac miranda fabricatione et ipsas actiones hominum, scilicet noticias, dijudicationem, ratiocinationem et electionem, agnoscamus hanc rerum naturam non casu ex atomis confluxisse, sed mentem aeternam immensae potentiae, sapientiae, et bonitatis architectricem esse, quae ideo condidit hominem, et in eùm transfudit radios suae lucis, vt eum agnoscamus, et ei obediamus, et similitudinem diuinitatis in nobis tueamur. Nunc autem redeo ad quaestiones vsitatas de Potentijs. Quos Quot sunt potentiae Animae. Quinque numerantur, distinctae his appellatios nibus: Vegetatiua, Sentiens, Appetitiua, Motiua secundum locum, & Intellectita. Hanc perspicuasm enumerationem retineamus, omißis rixis. Quaerunt alij, quomodo haec ad medicorumdi stributionem accommodari poßint, qui potentias tres numerant: Naturalem, Animalem, & vitae lem. In has distribuit caeteras potentias Galenus in libro de caußis morborum. Naturalis eadem est, quae nominatur vegetatiua. Animalis comprehendit sensus exteriores, & interiores, & Locomoti: uam.","prev":{"citation":"Liber de anima 161","label":"161","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/liber-de-anima/161","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melanchthon/liber-de-anima/161"},"next":{"citation":"Liber de anima 163","label":"163","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/liber-de-anima/163","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melanchthon/liber-de-anima/163"},"credit":{"text":"Melanchthon, Liber de anima. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Liber_de_anima","quality":"ocr"}}