{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Liber de anima 178","citation":"Melanchthon, Liber de anima 178","ref":"178","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/liber-de-anima/178","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melanchthon/liber-de-anima/178","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/liber-de-anima/178.md","author":{"name":"Melanchthon","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon"},"work":{"title":"Liber de anima","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/liber-de-anima","urn":null},"verse":false,"words":214,"text":"Somnus est quies principij sensuum, seu, vt Aristoteles loquitur, πρώτου αισθη μκοῦ. In hac descriptione si cerebrum intelligeretur esse πρῶτον δισθκτικον, non dißid ret autor à caeteris. Sed Aris stoteles addit aliam enarrationem. Intelligit πρῶτον εκσθητικόν, Cor esse. Non sit autem somnus Popriè impedito corde, aut cessante. Constat enim li somno motum cordis multo fortiorem esse, proPterreuocati caloris copiam, quàm in vigilantibus. Non igitur impeditum est cor, nec cessat in somno latiua ipsius actio. Causa autem erroris Aristoteli fuit, quia pufauit Cor esse immediatum principium motus & sensuum. Ideo cum in somno cessent motus localis, sensus, affingit cor impeditum esse, nec animadvertit repugnantiam. Cor enim non cessare spirao sortior testatur. Praeterea nerui sunt propria instrumenta senIuum & motus localis. Neruos autem oriri à cerebro, testatur inspectio. Ideo cum cessant sensus um actiones, quaerenda est caussa proxima in cerebro. Hinc apparet, cur ab Aristotele dissentiat Galenus. Nec de re manifesta prolixius disputabo, Ilanquam à nonnullis recentioribus quaesitae sunt Mestigiae ad excusandum Aristotelem. Illa quaestio addenda est, Quare, eum motis localis cesset, moueantur tamen in somno muscili, thoracis in spiratione? Quia etsi alibi musculiseruiunt voluntarijs motibus, tamen musculi thoram mouentur mixto motu. Partim enim cientur voluntario motu, partim impelluntur à spiratione, sicut vrinae meatus aperiuntur non tantum volunt cario motu, sed etiam interdum in nolentibus cedunt erumpenti vrinae.","prev":{"citation":"Liber de anima 177","label":"177","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/liber-de-anima/177","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melanchthon/liber-de-anima/177"},"next":{"citation":"Liber de anima 179","label":"179","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/liber-de-anima/179","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melanchthon/liber-de-anima/179"},"credit":{"text":"Melanchthon, Liber de anima. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Liber_de_anima","quality":"ocr"}}