{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Liber de anima 181","citation":"Melanchthon, Liber de anima 181","ref":"181","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/liber-de-anima/181","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melanchthon/liber-de-anima/181","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/liber-de-anima/181.md","author":{"name":"Melanchthon","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon"},"work":{"title":"Liber de anima","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/liber-de-anima","urn":null},"verse":false,"words":233,"text":"Nunc de physicis dicam, quorum alia sunt vulgaria & communißima omnibus, nihil sigussis cantia. Ac rariora sunt vtcunque μαντικὰ seu praesagientia. Vtraque autem sic fiunt. Cogitatio interior fit, cum cerebrum feritura spiritibus, & cerebrum, quod aßiduè mouetus, sis quòdam motu facit spirituum commixtiones, & compositione spirituum format imagines. Vt eium lingua sonos ex Trachea acceptos format, & inels facit articulatam vocem: ita cerebrum admirabili natura sua, format in spirituum compositione ine gines. Fiunt igitur & in somno concursu spiritium, imagines, quorum multae sunt similes earum imaginum, quas vigilando formamus, quia ex memoria illi spiritus, quibus imagines priores impreßimus, recurrunt. Inde hoc dictum est Claudiant: Causidicis lites, aurigae somnia currus. Multae imagines imitantur humores, quia ssiri tus accipiunt temperamenta ab humoribus. Vt qui, abundant vicioso phlegmate, somniant se natare: Ita Ephialtae fiunt in somno, cum crassus humoi, seu in cerebro, seu thorace, impedit motum thoracis, eaque compreßio mouet imaginationem, vt cogitet ab alio premi thoracem. Alis Alia rariora sunt, μανταικὰ, quae tamen non sunt diuina, sed sunt familiaria certis temperamentis, sicut alius suo temperamento magis Musicus est, quàm alius aut agilior ad scandendum. Tales naturas nominat Aristoteles ἐυθνειρους καὶ ευσόλοῦς, quae saepius habent somnia significantia, quàm aliae. Existimo autem rectè dici, caussam esse temperament: proprietatem, sicut & Astrologi Existimant. Sed inepti sunt, qui praecepta de interpretationibus tradunt, cum alij alias habeant imagines. Exempla verò in historijs multa leguntur magnorum Ducum, vt Syllae, Luculli, & aliorum, qui in somnijs multos euentus praeuiderunt.","prev":{"citation":"Liber de anima 180","label":"180","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/liber-de-anima/180","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melanchthon/liber-de-anima/180"},"next":{"citation":"Liber de anima 182","label":"182","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/liber-de-anima/182","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melanchthon/liber-de-anima/182"},"credit":{"text":"Melanchthon, Liber de anima. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Liber_de_anima","quality":"ocr"}}