{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Liber de anima 198","citation":"Melanchthon, Liber de anima 198","ref":"198","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/liber-de-anima/198","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melanchthon/liber-de-anima/198","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/liber-de-anima/198.md","author":{"name":"Melanchthon","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon"},"work":{"title":"Liber de anima","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/liber-de-anima","urn":null},"verse":false,"words":154,"text":"Nos dicimus, qualitatem esse in corporibus coelestibus, & in igni, aere & aqua, ostendentem & sese & alia corpora. Narratio aut m Prophetica magis perspicua est, quae lucem nominat, ipsa corpora coelestia, quae sunt fons luminis corporum. Cum enim dicitur: Fiat lux, haud dubie significantur corpora coelestia, in quibus singulari consilio Deus hoc bonum sparsit, quod lucem nominamus. Cum igitur de luce quaerimus, oculi coelum intueantur, nec quaerant alias definitiones. De modo visionis? Toties iam dicimus, non penitus perspici reTum naturam, sed vtcunque foris aspici. Consideremus igitur eam quantum conceditur, & agnoscamus Deum opificem, qui haec miranda opera voluit esse testimonia de sua sapientia & potentia, voluit etiam esse commonefactiones de alijs arcanis actioni bus. Vt in oculo fiunt imagines velut in speculo; sic ipse nostris mentibus imprimit imaginem desesevelut speculo. Etsi autem de modo visionis multae quaestiones agitantur, tamen nos, vt in re non peruestigabili, recitabimus sine longa disputatione opiniones hnn monstrosas, quas receperunt eruditi, qui haec diligentius considerauerunt.","prev":{"citation":"Liber de anima 197","label":"TENTIA","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/liber-de-anima/197","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melanchthon/liber-de-anima/197"},"next":{"citation":"Liber de anima 199","label":"TENTIA","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/liber-de-anima/199","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melanchthon/liber-de-anima/199"},"credit":{"text":"Melanchthon, Liber de anima. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Liber_de_anima","quality":"ocr"}}