{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Liber de anima 225","citation":"Melanchthon, Liber de anima 225","ref":"225","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/liber-de-anima/225","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melanchthon/liber-de-anima/225","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/liber-de-anima/225.md","author":{"name":"Melanchthon","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon"},"work":{"title":"Liber de anima","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/liber-de-anima","urn":null},"verse":false,"words":239,"text":"Ideo autem haec ata ordinata sunt, Pt agnoscamus & esse Deum, & sapientem, iustum iudio eudicem, & vindicem esse, & vt sciamus, nosime ginem Dei esse, & eum imitari debere. Ad hanc considerationem Dei & politicae gie bernationis deducendi sunt homines, cum caussas vecunque considerare student, quare affectus in nolis conditi sint. Non agnoscitur Deus à coelo, à terra, à plantis, & pecudibus, etiamsi ei obediunt. Sed angelos & homines ita condidit, vt velit se ab eis agnosci. Fecit igitur eos naturas intelligentes; & attribuit normas iudicij, certas noticias. Sicut magistratui leges tradit. Nec verò legum vtilitas est set, nisi magistratus protegeret recta facientes, & contraria facientes tolleret. Ita vult Deus in ipso homine esse affectus tanquam executores noticias rum, vult laetari corda, cum noticijs recta praecipientibus obtemperamus. Voluit ita viuere & conse uari hanc naturam, laetantem agnitione Dei, & a quiescentem in Deo. Rursus etiam vult in cordibus nostris vuidices esse ingentes motus, qui coherceant nos, & puniant facta contra legem. Vult esse flammas ira & doloris, quae destruant naturam, postquam non congruit ad sapientiam & normam diuinam. Ita Cain, Saul, Iudas & similes destruuntur tra & dolore post scelera. Vt igitur noticiarum seu legum executores in nobis essent, affectum ignes nobis infici sunt. Huius caussae consideratio vtilis est & deds it nos ad archetypum, & postea multa monet ac ordipe ordine affectuum, quem conditor instituit, & de confusione ordinis, quae postea sequuta est. Ac studiosi diligenter haec initia de caußis affectuum, & de collatione ad Deum & ad imperia considerent. Nunc addo partitionem. Affectuum alij naturam iuuant, alij destruunt.","prev":{"citation":"Liber de anima 224","label":"SENSIB","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/liber-de-anima/224","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melanchthon/liber-de-anima/224"},"next":{"citation":"Liber de anima 226","label":"SENSIB","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/liber-de-anima/226","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melanchthon/liber-de-anima/226"},"credit":{"text":"Melanchthon, Liber de anima. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Liber_de_anima","quality":"ocr"}}