{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Liber de anima 234","citation":"Melanchthon, Liber de anima 234","ref":"234","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/liber-de-anima/234","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melanchthon/liber-de-anima/234","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/liber-de-anima/234.md","author":{"name":"Melanchthon","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon"},"work":{"title":"Liber de anima","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/liber-de-anima","urn":null},"verse":false,"words":225,"text":"Altera, quae nominatur πολιτικὴ, est cum suadendo flectuntur animi ciuium, vt volentes obtemperent, quia videlicet bono aliquo, vt metu mali mouentur, vt legi non repugnent, vt ciues Attici Volentes obtemperant Thrasybulo, ferenti legem, nè exules repeterent sua patrimonia, ex quibus iniustè eiecti erant. Etsi enim multi ex praecipnis ciuibus magnis damnis afficiebantur, tamen quia facultatum repetitio motura erat noua bella, pacis publicae caussa malebant suo carere. Hoc bono moti, legem volentes accipiebant. Itam homine duplex est gubernatio. Altera δεσποτικὴ, qua mens & voluntas cogunt Locomotiuam, vt externa membra vel reprimantur, vel incitentur: vt in ardentißima siti, possunt tamen mens & voluntas imperare manibus, ne poculum attingant. Sic sunt conditi nerui, vt mentis & voluntatis imperio cieantur. Ita & per locomotiuam Velut carcere membra externa coberceri possunt, etiamsi affectus in corde repugnent. Imò & appetitiones cibi & potus hoc modo Frenantur. Nec olscuritas est huius & libertatis & gubernationis, quae quidem custos est totius externae disciplinae. Et docendi sunt homines, vt hunc gradum intelligere discant, & exerceant, quia Deus seuerißimè praecipit, vt hoc modo externa membra frenentur. Ita Achilles, etsi ardet ira, tamen retrastis à Pallade, id est, ratione commonefactus, imperat manibus ne stringant gladium. Secunda gubernatio in homine est ea, quae no minatur πολιτικὴ, cum non tantum externa mesm bra per locomotiuam cohercentur, sed ipsum cor congruit cum recta racione, & honesta voluntases motum persuasione. Vt cum filius Thesei Hispoli tus abstinet à nouerca Phoedra.","prev":{"citation":"Liber de anima 233","label":"SENSIB","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/liber-de-anima/233","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melanchthon/liber-de-anima/233"},"next":{"citation":"Liber de anima 235","label":"SENSIB","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/liber-de-anima/235","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melanchthon/liber-de-anima/235"},"credit":{"text":"Melanchthon, Liber de anima. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Liber_de_anima","quality":"ocr"}}