{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Liber de anima 257","citation":"Melanchthon, Liber de anima 257","ref":"257","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/liber-de-anima/257","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melanchthon/liber-de-anima/257","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/liber-de-anima/257.md","author":{"name":"Melanchthon","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon"},"work":{"title":"Liber de anima","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/liber-de-anima","urn":null},"verse":false,"words":236,"text":"Huius nostrae sententiae perspicua confirmatio sumi potest ex numeratione, quae proprijssima est huius summae potentiae intelligentis, non sensus: progreditur autem numeratio ab vnitate & singulari ad multa. Est & condita mens hu mana ad cognitionem vnius Dei, vt Lex diuina inquit: Diligas Dominum Deum tuum. Item, Diligas proximum. Necesse est igitur haec singularia mente cerni posse. Reijciantur ergo insulsae & fatuae interpretationes eorum, qui finxerunt, intellectum tantum esse vniuersalium. Quad e Abectum Intellenctus? Eus, quam late patet: hoc. est. Deus &taro rerum uiuersitas, e obiectum intellectus, a ius agnitionem conditi sumus, Vt manifestè testa tur Lex diuina: Diligas Dominum Deum tuum, &c. Et fuit haec lux ante naturae humanae depta uationem illustrior, postea caligo secuta est, quare Deum & spirituales naturas & corporum substantiam minus intelligimus, sed vtcunque eas à posteriori ratiocinando agnoscimus obscurè & teniu ter. Quanquam igitur non eodem modo cernimis omnia, tamen rectè dicitur, Ens quàm latè patet, obiectum esse intellectus, id est, Deum & totam rerum vniuersitatem, quia ad haec omnia aspiciende conditi sumus. Lisi autem non emnis cognitio in mente hu mana à sensi oritur, ut numeri, & multa puss, pich Pla, tamen ideo conditi sunt sensus, vt rerum quae sotis sunt, simulacra ad intellectum trausmittant, & sint auncii mentis, & testes experientiae, mo ctiam tent intellectum ad aspectionemeta quum sunt, vthos quoqu uitueus, componat diuidat, quaerat vniuersalia iudicet, aspictat κριπιιριατ & emendet errataDe hoc externo obiecto excitante intellenctum in hac nostra infirmitate, rectè dicitur, obiectum esse res omnes, quae sensibus percipiuntur.","prev":{"citation":"Liber de anima 256","label":"256","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/liber-de-anima/256","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melanchthon/liber-de-anima/256"},"next":{"citation":"Liber de anima 258","label":"258","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/liber-de-anima/258","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melanchthon/liber-de-anima/258"},"credit":{"text":"Melanchthon, Liber de anima. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Liber_de_anima","quality":"ocr"}}