{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Liber de anima 264","citation":"Melanchthon, Liber de anima 264","ref":"264","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/liber-de-anima/264","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melanchthon/liber-de-anima/264","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/liber-de-anima/264.md","author":{"name":"Melanchthon","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon"},"work":{"title":"Liber de anima","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/liber-de-anima","urn":null},"verse":false,"words":221,"text":"Etsi autem hic dolor in malis aliquantisper hebes est, tamen tandem fit saeuus & extinguit eos, quia Lex est iudicium Dei. Et accedit ad naturalem dolorem perterrefactio, qua Deus ipse ceu fulmine opprimit sontes, vt in Psalmo dicitur: In ira tua turbabis eos, Imple fatiem eorum ignominia. Item, Sicut Leo contriuit omnia ossa mea. Ita sciendum est, caussas doloris plures esse, scilicet, aliàs naturae ordinem, aliàs Deum etiam immediatè effundentem iram suam, vt in Iuda & similibus. Haec de caußis dolorum, in conscientia considerare vtile est. Vsitatum est apud Theologos nomen σαυντέSiσιe, quo intelligunt noticiam legis, quae nobiscum nascitur. quam ideo nominant σαντήρησιν, quia semper in homine etiam scelerato seruet admonitionem, ostendentem quid rectum sit, & quod sit iudicium Dei. Et aliqui sic discernunt haec vocabula, dicunt in syllogismo practico conscientiam ponere Minorem & Conclusionem. Maiorem verò esse συντήρησιν, vt Saul, quanquam sceleratus, tamen ita ratiocinatur: Deus horribiliter irascitur homicidis, qui homines innocentes interficiunt, & vicißim tales homicidas rapit ad poenas. Ego sacerdoSacerdotes innocentes multos interfeci. Deus igitur mihi irascitur, & me puniet. In tali syllogismo maiorem nominat σαντήρησιν, conscientiam verò minorem & conclusionem. Paulus totum syllogismum nominat conscientiam. Hanc breuem admonitionem de his appellationibus inserui, de quibus alli multas peregrinas quaestiones mouent, quae his into tijs cognitis, facilè iudicari possunt. De Intellectu Agente & Patiente. Etsi magnae sunt contentiones de Intellectii Agente & Patiente, tamen si sumimus ab actionis","prev":{"citation":"Liber de anima 263","label":"263","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/liber-de-anima/263","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melanchthon/liber-de-anima/263"},"next":{"citation":"Liber de anima 265","label":"265","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/liber-de-anima/265","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melanchthon/liber-de-anima/265"},"credit":{"text":"Melanchthon, Liber de anima. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Liber_de_anima","quality":"ocr"}}