{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Liber de anima 273","citation":"Melanchthon, Liber de anima 273","ref":"273","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/liber-de-anima/273","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melanchthon/liber-de-anima/273","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/liber-de-anima/273.md","author":{"name":"Melanchthon","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon"},"work":{"title":"Liber de anima","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/liber-de-anima","urn":null},"verse":false,"words":189,"text":"Sit igitur patefactio illa praecipuum vitae lumen, & gubernet omnes actiones & omnia consilia. Et in quotidiana inuocatione cogitemus testimonia patefactionum, vt fides accendatur, & grati bonitatem Dei agnoscamus & celebremus. Hic etiam valde prodest considerare discrimen. Quaedam voce Dei tradita sunt, quae etiam natura mota sunt, vt praecepta Decalogi. Sed voluit Deus accedere vocem suam, vt ostenderet illas ipsas noticias naturales à sese mentibus nostris inditas esse; & legem nouo testimonio sanciret. Grata est autem bonae menti confirmatio veritatis, vbi intelligit, ad naturalem noticiam acceßisse diuinam vocem. Ratio deprehendit terram stare immotam, & Solem moueri. Sic cùm idem diuinitus traditum esse audimus, firimius assentimur. Sunt autem aliae quaedam sententiae diuinitus traditae, quae antea prorsus ignotae fuerant omnibus creaturis, vt vox Euangelij de filio Dei domino nostro Jesu Christo, de reconciliatione, de praemijs & poenis aeternis. Qui credit in Filium, habet vitam ae ternam. Qui autem non credit Filio, non videbit vitam, sed ira Dei manet aduersus eum. Viuò ego, di cit Dominus, nolo mortem peccatoris, sed vt conuer tatur et viuat. Credito tibi ipsi certò remitti peccata propter filium Dei: crede propter filium Dei tuogeSsgemitus, tuas preces à Deo recipi. Haec firma assensione amplectenda sunt.","prev":{"citation":"Liber de anima 272","label":"272","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/liber-de-anima/272","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melanchthon/liber-de-anima/272"},"next":{"citation":"Liber de anima 274","label":"274","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/liber-de-anima/274","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melanchthon/liber-de-anima/274"},"credit":{"text":"Melanchthon, Liber de anima. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Liber_de_anima","quality":"ocr"}}