{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Liber de anima 302","citation":"Melanchthon, Liber de anima 302","ref":"302","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/liber-de-anima/302","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melanchthon/liber-de-anima/302","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/liber-de-anima/302.md","author":{"name":"Melanchthon","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon"},"work":{"title":"Liber de anima","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/liber-de-anima","urn":null},"verse":false,"words":196,"text":"Et cum non est simulatio, cor aliquo modo congruit aliàs tiliàs magis, aliàs minus, Est igitur amor in corde, axatio, qua cor velut accipit & attrahit obiectum Appetit enim coniunctionem cum obiecto, vt quasi vnum ex duobus fiat, vt dicitur: σώματα μεὲν δύοψυχὴ δὲ μία, Et quia concurrunt illa, vehemens attractio & laetitia, cor & spiritus incenduntur. Ita simul amor est incendium cordis. Oritur autem plerunque à similitudine seu naturarum congruentia, sicut in tota natura facilè iunguntur similia: calidae res citò calorem aduenientem accipiunt, vt sulphur citius accipit siammam, quam lapis. Et Cicero venustißimè dixit: Nihil rapacius est similium, quàm natura. Ita facilè accipit eor similia, seu cognata. Hinc illud est, ὅμοιον θκοίῳ φιλομ. Odium in voluntate, est nolle obiectum, quod est aut videtur malum, cum dolore aliquo, aut etiam cupiditate depulsionis, quia est continuata iraEt cum non est simulatio, cor aliquo modò congruit, aliâs maius, aliâs minus. Est igitur odium in corie contractio, & fuga obiecti. Et quia accedit dolor, sit torrefactio cordis & spirituum: Ita & odium est incendium cordis & spirituum aliàs magis, aliàs minus durabile, sed hoc incendio non appetitur coniunctio obiecti, sed depulsio. Haec exempla vtcunque ostendunt, & vbi collobandi sint affectus, & quales motus, & qualia incendia sint cordis & spirituum.","prev":{"citation":"Liber de anima 301","label":"ACCIDEI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/liber-de-anima/301","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melanchthon/liber-de-anima/301"},"next":{"citation":"Liber de anima 303","label":"DE IMAGINE DEI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/liber-de-anima/303","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melanchthon/liber-de-anima/303"},"credit":{"text":"Melanchthon, Liber de anima. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Liber_de_anima","quality":"ocr"}}