{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Liber de anima 303","citation":"Melanchthon, Liber de anima 303","ref":"303","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/liber-de-anima/303","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melanchthon/liber-de-anima/303","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/liber-de-anima/303.md","author":{"name":"Melanchthon","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon"},"work":{"title":"Liber de anima","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/liber-de-anima","urn":null},"verse":false,"words":165,"text":"DE IMAGINE DEI NHOMINE. Sunt & in Sole quaedam de Deo significatin nes: Nam & Deus est lucida essentia, quanquam spiritus est. Et vt in Sole sunt substantia, lux & calor. Ita significari videntur, aeternus Pater, Filius & Spiritus sanctus. Sed sol non nouit Deum, nec illam qualemcunque similitudinem intelligit. Volint autem Deus agnosci se ab humana natura, & talem esse imaginem Dei hominem, quae similitudinem cerneret et intelligeret. Summa enim similitudo est, sapientiae & iusticiae congruentia, quae non potesm esse, nisi in natura intelligente. Et quia bonum && κοινωνικὸν, vult Deus haec suà summa bona honm ni communicare. Indidit igitur menti humanae noticias, que monstrant & esse Deum, Et qualis sit. Nam sinilis tudo vel dißimilitudo non posset iudicari si prorsus nesciremus qualis sit Deus. Et primus gradus simlitudinis est, habere potentiam intelligentem, & congruentem sapientiam. Fuit autem ante peccatum talis imago vt sotentiae omnes congruerent cum Deo. In uitellectu fuisit firma Dei noticia, voluntas & cor congiiss, bant cum Deo, id est, habebant rectitudinem & tusticiam congruentem cum Deo, & libertas voluntatis non erat impedita.","prev":{"citation":"Liber de anima 302","label":"ACCIDEI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/liber-de-anima/302","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melanchthon/liber-de-anima/302"},"next":{"citation":"Liber de anima 304","label":"DE IMAGINE DEI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/liber-de-anima/304","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melanchthon/liber-de-anima/304"},"credit":{"text":"Melanchthon, Liber de anima. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Liber_de_anima","quality":"ocr"}}