{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Liber de anima 315","citation":"Melanchthon, Liber de anima 315","ref":"315","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/liber-de-anima/315","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melanchthon/liber-de-anima/315","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/liber-de-anima/315.md","author":{"name":"Melanchthon","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon"},"work":{"title":"Liber de anima","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/liber-de-anima","urn":null},"verse":false,"words":223,"text":"Has autem noticias tenent animae hominum etiam non accepta doctrina. Ergo necesse est, eas non ab elementari, sed ab alia praestantiore & perpetua natura oriri. Hoc argumentum ait Ptato videri posse sufficientem demonstrationem, uf gloriari odiosum esset, καὶ ἐι μὴ ἔπαχθες θσιειπειν πάνυ κανῶς ἀποδεδέχθαῖ. Quoquo moda autem de hac confirmatione Platonica sentiet aliquis, tamen hoc manifestum est, illas insitas noticias non fallax testimonium esse, quod animae non casu ortae, sed magna arte ab aeterna mente archis tectatrice conditae sint. Ideo & noticia conditoris lucet in nobis. Et non frustra insitum est discrimen honestorum & turpium, & vindex dolor in conscientia sceleris. Erunt igitur post hanc vitam in cruciatibus scelerati, praesertim si in hac vita non sint puniti. Haec certè ex illis naturalibus noticijs verè ratiocinari possumus, Secundum argumentum est. Videmus in hac vita multos honestos homines iniustè à latronibus & Tyrannis interfici, & saepe in hac vita latrones & Tyrannos non puniri. Cùm igitur sit prouidentia, necesse est, sequi aliam vitam, in qua benè sit honis, & mali supplicijs afficiantur, Impoßibile est, enim, optimam generis humani partem, tantum ad exitium esse conditam. Hoc argumentum fit multo illustrius & firmius, consideratis exemplis in Ecclesiae. Impoßibile est negligi à Deo hos, quos antea illustribus testimonijs ostendit sibi curae esse, vt Christum, Baptistam, Paulum, Deo placere, manifesta testimonia ostendunt, At hi interficiuntur. Necesse est igitur sequi aliud iudicium, in quo discernentur boni à malis.","prev":{"citation":"Liber de anima 314","label":"TATE ANIMAE","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/liber-de-anima/314","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melanchthon/liber-de-anima/314"},"next":{"citation":"Liber de anima 316","label":"TATE ANIMAE","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/liber-de-anima/316","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melanchthon/liber-de-anima/316"},"credit":{"text":"Melanchthon, Liber de anima. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Liber_de_anima","quality":"ocr"}}