{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Liber de anima 317","citation":"Melanchthon, Liber de anima 317","ref":"317","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/liber-de-anima/317","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melanchthon/liber-de-anima/317","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/liber-de-anima/317.md","author":{"name":"Melanchthon","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon"},"work":{"title":"Liber de anima","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/liber-de-anima","urn":null},"verse":false,"words":238,"text":"Hae cancio, conciones ab illis primis patribus, Adam, Seth, Hes noch & alijs luculenter enarratae sunt, & in exem plo Abel & similibus recitata tota doctrina de Etclesia, quae sit, qualis sit, cur subiecta sit cruci, quale iudicium secuturum sit, & quomodo expectanda sit restitutio vitae. Ac nos quoque adsensionem de secutura vita confirmemus, consideratione necis sanctorum, quae est illustre testimonium, ostendens secutus ram esse aliam vitam, in qua discernet Deus Baptistam & Herodem, Paulum & Neronem &c. Haec consideratio in bonis mentibus valde confirmat ve ram sententiam. Saepe ego ipse intuens magnas calamitates piorum hominum, hac cogitatione erigor, nequaquam consentaneum esse, tantum eos ad has miserias conditos esse. Tertium argumentum Cyri est apud Xenophoni tem, sumtum à magnis cruciatibus conscientiae in sceleratis. Post scelera sequitur ingens dolor etiam in audacißimis, qui excutere eum conantur. Vincit tamen quaedam vis arcana, quae punit sceleratos. Est igitur numen, quod discernit iustos & imustos. Nequaquam enim haec casu fieri possunt. Denique impoßibile ect, casu in mentibus hominum esse & manere discrimen honestorum & turpium. Id fru stra sanxisset Deus, nisi poenae scelerum sequerentur. Multi aut in hac vita non puniuntur, secutus Haec argirae sunt igitur poenae post hanc vitam. menta cogitare prodest, sed tamen sciamus, patefactiones diuinas intuendas esse. Has amplectamur, & assensionem in mentibus nostris diuinitus confirmari petamus. Longius esset autem recensere philosophorum emaginationes. Stoici dixerunt, animas discedentes a corpore, quia sunt igneae naturae, diutius quidem superstites esse, & aliquot seculis in hoc aëre volitare, sed tamen tandem ceu fumos dißipari.","prev":{"citation":"Liber de anima 316","label":"TATE ANIMAE","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/liber-de-anima/316","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melanchthon/liber-de-anima/316"},"next":{"citation":"Liber de anima 318","label":"TATE ANIMAE","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/liber-de-anima/318","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melanchthon/liber-de-anima/318"},"credit":{"text":"Melanchthon, Liber de anima. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Liber_de_anima","quality":"ocr"}}