{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Liber de anima 5","citation":"Melanchthon, Liber de anima 5","ref":"5","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/liber-de-anima/5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melanchthon/liber-de-anima/5","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/liber-de-anima/5.md","author":{"name":"Melanchthon","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon"},"work":{"title":"Liber de anima","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/liber-de-anima","urn":null},"verse":false,"words":218,"text":"Norunt piae mentes, hanc veram & summam esse consolationema, Et causas multas illius mirandi foederis cogitant, etiamsi neque causas omnes consilij diuini, neque modum comprehendunt, quo facta est haec miransis, copulatio. Quanquam igitur nec animae naturam nitrospitimus, nec mirandas eius actiones, formationem imaginum in cogitatione, ratiocinationes, memoriam, recordationes, electiones, impulsiones cordis, quae fiunt à cogitationibus, penitus in hac vita mtelligimus, tamen incoanda est haec doctrina. Et incoatio ad intelligendam Ecclesiae doctrinam, & ad vitae gubernationem necessaria est, vt postea saepè in toto. libro ostendemus. Ac multa discuntur vitae necessaria, etiamsi ars tota, quam in fabricatione Deus adhibuit, peruestigari non potest. Erit alia Academia in coelesti consuetudine, vbi haec sapientia in omni aeternitate discenda erit. Nunc tamen incode tio necessaria est. Nec vlla res est, in hoc toto mundi opificio, in qua tam multa de Deo illustria testimonia, & tani perspicuae commonefactiones nobis propositae sint, sicut in anima hominis. In hac numeri noticia, ordinis, ratiocinatio, aeternum & immotum discrimen honestorum & turpium, ostendunt hanc naturam rerum non casu ex Democriti Atomis confluxisse, sed ab aeterna mente architectatrice conditam esse. Docet igitur anima hominis, esse Deum conditorem tem rerum, & esse substantiam intelligentem. Et docet qualis sit, videlicet qualis est in nobis lex imnmota, & testatur iustum ac vindicem esse, quia fanxit ordinem in nobis, qui extingui non potest, vt seuit & horrendi cruciatus in corde comitentur scetera.","prev":{"citation":"Liber de anima 4","label":"4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/liber-de-anima/4","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melanchthon/liber-de-anima/4"},"next":{"citation":"Liber de anima 6","label":"6","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/liber-de-anima/6","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melanchthon/liber-de-anima/6"},"credit":{"text":"Melanchthon, Liber de anima. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Liber_de_anima","quality":"ocr"}}