{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Liber de anima 76","citation":"Melanchthon, Liber de anima 76","ref":"76","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/liber-de-anima/76","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melanchthon/liber-de-anima/76","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/liber-de-anima/76.md","author":{"name":"Melanchthon","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon"},"work":{"title":"Liber de anima","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/liber-de-anima","urn":null},"verse":false,"words":171,"text":"Cum autem interuallum sit inter Epar & intestina, opus fuit fulcro seu stragulo illis canalibus qui ab Epate procedunt. Duo igitur Rami, alter venae portae, alter Arteriae, inseruntur in centrum Mesenterij, vbi plurimae propagines venarum & arteriarum angustae ab illis ramis in centro nascentes, per totum Mesenterium sparguntur, & adhaefescunt imtestinis. Caro autem glandulosa & pinguedo, non solum muniendi causa conditae sunt, sed etiam vt humectent intestina, & calorem conseruent, tum venas rum, tum intestinorum. Sunt autem venis adiunctae arteriae, vt calorem praebeant tum ipsis venis coquentibus chylum, tum verò intestinis. Nerui autem sensum praebent intestinis. Venae hauriunt chylum, & vicißim nutriunt intestina, ac nominantur Manus Epatis, quia rapiunt ex intestinis chylum, & in Epar transmittunt. Postquam autem forma operis et vtilitas nota est, vocabiilorum ratio facilè intelligi potest. μετεντέριον dicitur, quia panniculus est arte implicatus intestinis & velut in medio stragulum. Sed μεν θάραιον, quia ex centro plurimae angnstae propagines venarum & arteriarum sparguntur. Nam ἄραιον ἀραλὸν significat exile vel tenue. Inde nomenest venis Mesaraicis, id est, exilibus, quae ibi in Mesenterio sparsae, tendunt ad intestina. Πάγκρεας, seu καλλίκρεας.","prev":{"citation":"Liber de anima 75","label":"75","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/liber-de-anima/75","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melanchthon/liber-de-anima/75"},"next":{"citation":"Liber de anima 77","label":"77","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/liber-de-anima/77","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melanchthon/liber-de-anima/77"},"credit":{"text":"Melanchthon, Liber de anima. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Liber_de_anima","quality":"ocr"}}