{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Selectae declamationes. Vol. 1 107","citation":"Melanchthon, Selectae declamationes. Vol. 1 107","ref":"107","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/107","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/107","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/107.md","author":{"name":"Melanchthon","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon"},"work":{"title":"Selectae declamationes. Vol. 1","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1","urn":null},"verse":false,"words":172,"text":"Sed intueamur illas ima gines propositas in historia populi Dei: Sciamus nunc quoque duci Ecclesiam per desertum, & tegi nube & flammis coelestibus, & adesse ducem Christum, ut illis adfuit. Quare confirmemus animos, & certo tenea mus hanc sententiam, quod Deus sit seruaturus Ecclesiam, quae retinet doctrinam traditam à Chri sto, Prophetis & Apostolis: Sicut testatur dulcissima promißio apud Esaiam, cum inquit Deus: Hoc foedus meum cum eis, Spiritus meus qui est in te, & uerba mea, quae posui inore TVO, non recedent de ORE TVO, nec de ore seminis tui, Dicit Dominus, à modo & usque in sempiternum. Sciamus igitur & nostris Ecclesijs adfuturum Christum, sedentem ad dextram Patris, & regnantem etiam inter medios hostes, & seruaturum aliquas reliquias piarum Scholarum, etiamsi mundum oppriment poenae & calamitates. H 2 Modo abyl ORATIO DE PAVLO APOstolo habita à Christophoro Iona. Anno M. D. XLIII. Roponit hoc die Ecclesia meditan lam Pauli historiam, ac Dei beneficium celebrat, qui & exemplum misericordiae caeteris insigneostendit, hoste in gratiam recepto, & nobis Doctorem dedit, qui & uiuus annos fere sex & triginta Euangelium paßim in bona Asiae atque Europae parte circumtulit.","prev":{"citation":"Selectae declamationes. Vol. 1 106","label":"ORATIO CASPARIS CRVCI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/106","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/106"},"next":{"citation":"Selectae declamationes. Vol. 1 109","label":"ORATIO CASPARIS CRVCI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/109","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/109"},"credit":{"text":"Melanchthon, Selectae declamationes. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}