{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Selectae declamationes. Vol. 1 110-2","citation":"Melanchthon, Selectae declamationes. Vol. 1 110-2","ref":"110-2","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/110-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/110-2","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/110-2.md","author":{"name":"Melanchthon","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon"},"work":{"title":"Selectae declamationes. Vol. 1","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1","urn":null},"verse":false,"words":167,"text":"Id iugum cupide uniuersa ciuitas accepit, cum sentiret urbem non diu futuram incolumem, nisi legibus muniretur. Porrò cum ciuitates orbis terrarum Principes, coegerit neceßitas penè Diomedea leges condere, quis furor est, apud nos iam usu receptas uelle abro gare, ac inducere? Magna consuetudinis uis est, quae mores omnes, quibus assuefacti sumus, sine perturbatione publica mutari non sinit. Quare leges uel hoc nomine, quod consuetudini mos gerendus est, oportuit conseruari. At cum de rebus humanis etiam bene mereantur, publicam tranquillitatem & libertatem tuentur, obsecro non insaniunt, qui refigere iubent? Actum fuerit de religione, de humanitate, de rebus bonis omnibus, nisi coetus hominum iure cogantur ac defendantur. Neque uero inter cae tera legum beneficia hoc praetereundum est, quod de expetendis, fugiendisque rebus, rectas ciuibus opiniones inserunt. Id adeo ad formandos mores, magnum habet momentum. Errant enim mortalium ingenia, nisi certis praeceptis regantur, & ut quidque maxime commodum in praesentia uidetur, ita maxi me licere putant, oculos mentemque libido praestringit, ut quod maxime cupimus, saepe, nisi dehortetur legum autoritas, optimum esse ducamus.","prev":{"citation":"Selectae declamationes. Vol. 1 109-2","label":"DE LEGIBVS ORATIO","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/109-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/109-2"},"next":{"citation":"Selectae declamationes. Vol. 1 212","label":"DE LEGIBVS ORATIO","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/212","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/212"},"credit":{"text":"Melanchthon, Selectae declamationes. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}