{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Selectae declamationes. Vol. 1 139","citation":"Melanchthon, Selectae declamationes. Vol. 1 139","ref":"139","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/139","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/139","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/139.md","author":{"name":"Melanchthon","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon"},"work":{"title":"Selectae declamationes. Vol. 1","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1","urn":null},"verse":false,"words":160,"text":"Nunc defendit Cle rus Secundarius humanas, uiciosas, & recentes leges, & labes politiae Ecclesiasticae, quae fuit initio Ecclesiae multo pulchrior, quàm nunc est, cum nondum receptae essent corruptelae Coenae Domini, & alij abusus: Sed collegia coetus essent omnium honestißimi piorum Doctorum, & discipulorum. Semper enim Ecclesijs frequentioribus collegia adiuncta fuerunt. Vt enim Prophetas agmina comitabantur auditorum, ut testes doctrinae Propheticae, & propagatores essent, ita Apostoli, cum constituissent Ecclesias, delecta. agmina habebant studiosorum, qui eos familiarius audiebant, & se totos inquisitioni doctrinae dedebant, ut ad posteritatem testes essent de uera sententia Apostolorum, & succederent in munere decendi. Sic Iohannem Polycarpus, & alij multi audierunt. Et fuisse ante Gotthica tempora tales in Germania Ecclesias ac scholas, multa uetera monumenta ostendunt. Postquam uero barbaricae gen tes Europam peruastarunt, uix sero pacata Germania, cum iam uetus doctrina multis superstitionibus obscurata esset, haec noua forma politiae. paulatim constituta est, quae tamen ipsa iam senescens facta est squalidior, ut sunt omnium politiarum periodi. Et fortaßis dirimet Deus hoc certamen de politia manis publicis mutationibus.","prev":{"citation":"Selectae declamationes. Vol. 1 138","label":"138","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/138","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/138"},"next":{"citation":"Selectae declamationes. Vol. 1 140","label":"140","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/140","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/140"},"credit":{"text":"Melanchthon, Selectae declamationes. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}