{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Selectae declamationes. Vol. 1 141","citation":"Melanchthon, Selectae declamationes. Vol. 1 141","ref":"141","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/141","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/141","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/141.md","author":{"name":"Melanchthon","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon"},"work":{"title":"Selectae declamationes. Vol. 1","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1","urn":null},"verse":false,"words":148,"text":"Nunc cum ijs rixaemur, qui cum agnoscant ueritatem, tamen contra animi sententiam erroribus patrocinantur, & stabiliunt idola. Pugnant autem partim ui, partim fraudibus: uis est cum consuetudinem, consensum magnae multitudinis allegant: Fraudes sunt, quaedam absurdiora occultare, ac promere magis speciosa, pingere quosdam abusus nouis coloribus, fateri quaedam uitia & promittere aliquam correctionem. Id simulant, ut arte obsistant principijs omnium emendationum. Nam qualicunque emendatione tentata, uident secuturam esse magnam inclinationem. Ideo metuunt, ut monet Aristoteles, τὸ παρὰ μικρὸν. Nec uero integre disputat liber delectorum de ulla controuersia. Ideo facilius fuit ludere praestigijs, cum paßim excerpant ex materijs quaedam plausibilia. Plurimae pagellae consumuntur in his locis, de confeßione, de satisfactionibus, de inuocatione mortuorum, de coena Domini, de coniugio ministrorum Euangelij. Praecipue igitur & ego de his respondebo, in quibus cum uiderit lector, qua fide, quo candore causam agant, sciat hos impostores fugiendos esse. Vtilißimum est Ecclesiae extare doctrinam de poe nitentia purißimam & explicatißimam.","prev":{"citation":"Selectae declamationes. Vol. 1 140","label":"140","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/140","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/140"},"next":{"citation":"Selectae declamationes. Vol. 1 142","label":"142","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/142","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/142"},"credit":{"text":"Melanchthon, Selectae declamationes. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}