{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Selectae declamationes. Vol. 1 145","citation":"Melanchthon, Selectae declamationes. Vol. 1 145","ref":"145","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/145","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/145","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/145.md","author":{"name":"Melanchthon","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon"},"work":{"title":"Selectae declamationes. Vol. 1","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1","urn":null},"verse":false,"words":136,"text":"Manet adhuc umbra uetusti moris, in recipienlis homicidis, qui mos non primum post Apostolos natus est. Sed constat & apud ethnicos signa fuisse reorum, quae gerebant homicidae, ut de Oreste, de Adrasto legimus. Haec signa tantisper gerebant, do nec certo ritu erant expiati. Arbitror autem à primis patribus hanc ceremoniam institutam fuisse, ut consuetudine homicidarum caeteris interdiceretur, ac discerent rudiores & uitare iniustas caedes, & ab ominari homicidas. Sed haec exempla nec culpae, nec poenarum remißionem, quas quidem Deus infligit, merentur, imo Deus uult ipsas poenas nobis tanquam signa reatus esse, ut cum Dauid eijcitur regno, & illatanta gloria non solum regij nominis, sed etiam sa pientiae & uirtutis exuitur, hic deformatus à Deo, tanquam signis reatus induitur, hic agnoscit iram Dei, agnoscit se reum esse, & uere clamat tibi tantum sum peccator seu res rea, ut tu iustificeris insermonibus tuis etc.","prev":{"citation":"Selectae declamationes. Vol. 1 144","label":"144","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/144","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/144"},"next":{"citation":"Selectae declamationes. Vol. 1 146","label":"146","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/146","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/146"},"credit":{"text":"Melanchthon, Selectae declamationes. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}