{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Selectae declamationes. Vol. 1 151","citation":"Melanchthon, Selectae declamationes. Vol. 1 151","ref":"151","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/151","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/151","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/151.md","author":{"name":"Melanchthon","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon"},"work":{"title":"Selectae declamationes. Vol. 1","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1","urn":null},"verse":false,"words":162,"text":"Ideo omnes quoquo modo inuocant. Imo quia illam mentem cogitant non esse solam, uult enim agnosci & conspici, addunt ei familiares aliquos: Hos quoque inuocant. Hinc turba est deorum apud Ethnicos, hinc mortuorum inuocatio. Quid haec habent incommodi inquies? plurimum. Tantum ita uult inuocari Deus, ut se patefecit, uult se unum agnosci conditorem & opitulatorem, & placatus est per fi lium, Huius fiducia uult inuocari. Caeterae gentes nec agnoscunt Deum aeternum patrem domini nostri Iesu Christi, nec certo statuere possunt respici et accipi suas preces. Ecclesia certa est, & uult Deus nos credere promißioni, quod propter filium nos exaudiat. Accurrit populus ad statuas, recitat precationem, non cogitat quid inuocet, Deum ne, an animam mortui? nec cogitat an Deus sic uelit inuocari, & cur ue lit certo preces nostras recipere. Hi furores toties damnati concionibus Prophetarum, confirmantur à uobis dum defenditis hunc morem quocunque praetextu. Nihil ne sceleris esse putatis miscere religiones, Ethnicam & Christianam, obruere ueram Dei inuocationem, polluere Ecclesiam dei, spoliare hanc aerumnosam hominum naturam uero praesidio?","prev":{"citation":"Selectae declamationes. Vol. 1 150","label":"150","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/150","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/150"},"next":{"citation":"Selectae declamationes. Vol. 1 152","label":"152","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/152","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/152"},"credit":{"text":"Melanchthon, Selectae declamationes. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}