{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Selectae declamationes. Vol. 1 169","citation":"Melanchthon, Selectae declamationes. Vol. 1 169","ref":"169","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/169","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/169","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/169.md","author":{"name":"Melanchthon","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon"},"work":{"title":"Selectae declamationes. Vol. 1","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1","urn":null},"verse":false,"words":169,"text":"Postea homo uegetus in ἀ κμu magis experiri uires suas potest. Si donum habet, ut mediocri diligentia adhibita retineat ueram puritatem corporis, praeclarè facit, si hocdonum tuetur. Sed si me diocris diligentia non proficit, mandatum Dei est, ut coniugio utatur, sicut diuinitus sancitum est, & in eo uitae genere pureuiuat. Est igitur hic quoque castitas, consuetudo coniugalis, cum puritate illa coiuncta, quia seruatur naturae ordo, quem Deus instituit, qui & coniungi marem & foeminam certa lege, et hos coniunctos non uagari affectibus, nec alijs modis contaminari, uoluit. Et pij hac uoluntate uiuentis in coniugio retinere conscientiae puritatem, & inuocare Deum possunt. Mandatum cla re extat apud Paulum: Vitandae scortationis causa, unusquisque uxorem suam habeat. Item: Ne erM retis. retis. Nec scortatores, nec adulteri regnum De poßidebunt. Nec sistima ἀκινικαθαριλβων sis duobus & mananobilicet. Si qui uero spreto diuino remedio ruunt in libide nes, non retinent conscientiae integritatem, nec possum Deum inuocare. Sequitur ergo aut Epicureus contempertus Dei, aut desperatio, ac res ostendit maximan partem sacrificulorum in tali Epicureo contemptu Dei, totum uitae curriculum conficere.","prev":{"citation":"Selectae declamationes. Vol. 1 168","label":"168","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/168","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/168"},"next":{"citation":"Selectae declamationes. Vol. 1 170","label":"170","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/170","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/170"},"credit":{"text":"Melanchthon, Selectae declamationes. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}