{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Selectae declamationes. Vol. 1 173-2","citation":"Melanchthon, Selectae declamationes. Vol. 1 173-2","ref":"173-2","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/173-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/173-2","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/173-2.md","author":{"name":"Melanchthon","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon"},"work":{"title":"Selectae declamationes. Vol. 1","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1","urn":null},"verse":false,"words":156,"text":"Propter hanc causam, quae in Ecclesia minime ualere debebat, à potentibus lex impia defenditur, et multipij sacerdotes interfecti sunt. Haec delecti non ignorant: Et tamen simulant se pietatis causa coelibatum, & uotatueri, eaque sciunt non ueris causis, sed iniusta ui & crudelitate defendi. Etsi autem scio nobis obijci apologum, quem recitat in tertio politicorum Aristoteles, uidelicet, ut quondam lepores cum leonibus iura daturi essent, dilaniati sunt, ita nos frustra concionari potentibus, & nobis tantum accersere aerumnas. Non potestis, inquiunt, cogere summos ordines, ut usitatam legem aboleant. Quid frustra in Repub. nociferamini? Talia sunt Ecclesiastica certamina. Et quanquam humanis iudicijs non dirimuntur, tamen non sunt inutilia. Ridebant Pontifices & Principes leremiam, Baptistam, Christum, Apostolos, donec lerosolyma euersa certamen diumitus diremptum est. Interim tamen doctores illi aliquam Ecclesiam collegerant. Ita & noster labor non plane irritus est. Si non flectere possumus potentes, at aliqui priuati mouentur, ut fugiant, u execrentur idola & libidines. Et ueritas in Ecclesia dicenda est, uel si fractus illabatur orbis.","prev":{"citation":"Selectae declamationes. Vol. 1 174","label":"174","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/174","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/174"},"next":{"citation":"Selectae declamationes. Vol. 1 174-2","label":"174","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/174-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/174-2"},"credit":{"text":"Melanchthon, Selectae declamationes. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}