{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Selectae declamationes. Vol. 1 19","citation":"Melanchthon, Selectae declamationes. Vol. 1 19","ref":"19","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/19","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/19","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/19.md","author":{"name":"Melanchthon","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon"},"work":{"title":"Selectae declamationes. Vol. 1","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1","urn":null},"verse":false,"words":197,"text":"Sciamus ergo Theologiam non esse eiusmodi quandam cognitiunculam, quae huic mortali uitae tantum ancilletur, cuiuscemodi sunt reliquae artes, quae suam tamen laudem, durante hac uita, habent, sed eiusmodi quandam diuinitus proditam sapientiam, ad quam percipiendam, homo initio conditus, propter quam liuinae particula aurae (ut Poëta inquit) & illud pe ctus coelestium rerum capax, illa mens coelo ducens originem, nobis indita est. In quaecunque ergo uitae genera uaria tempestas huius uitae conijciat homines, siue luris prudentiae, siue rei Medicae, siue rei nilitari dent operam, siue in Philosophico ocio, siue Repub. uersentur, tamen nisi ea, cum Theologia con iuncta habeant, sciant se à diuina & coelesti origine degenerasse. Quantumcunque ergo in tempestuoso mari huius uitae circumerremus. saepe etiam naufragemur, dum hic sollicitudine uictus torquetur, hic siti gloriae, tamen in hoc portu acquiescendum est, tamen nisi initium, medium, finis humanarum rerum sit Theologia, iam homines esse desijmus, & uita est non hominis, sed beluarum. Nulla usquam ergo occupatio dignior homine, nulla liberalior, nulla scientia aut cognitio excellentior, quàm cogni tio uera Dei & religionis. Propter hanc initio Adam conditus est ex gleba et puluere terrae. Propter hanc Eua ipsius Dei creatoris mirifico opere ex costa ma sculi sculpta et aedificata est, in formosam foeminam.","prev":{"citation":"Selectae declamationes. Vol. 1 18","label":"18","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/18","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/18"},"next":{"citation":"Selectae declamationes. Vol. 1 20","label":"20","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/20","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/20"},"credit":{"text":"Melanchthon, Selectae declamationes. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}