{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Selectae declamationes. Vol. 1 193","citation":"Melanchthon, Selectae declamationes. Vol. 1 193","ref":"193","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/193","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/193","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/193.md","author":{"name":"Melanchthon","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon"},"work":{"title":"Selectae declamationes. Vol. 1","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1","urn":null},"verse":false,"words":148,"text":"Vbi fidem fecero, ciuilem urbium statum nihil pugnare cum religione, exponam quàm prudenter à maioribus factum sit, quod Romanas leges potißimum delegerunt, quas in constituendis ciuitatibus tanquam filum sequerentur, easque summa cura à nobis studioque conseruandas esse ostendam. Quae malum dementia tandem est, quis furor, falso Christiani nominis praetextu, ciuilium rerum statum labefacere & conuellere? Quae barbaries, qui Scythae iudicia, aequi & iniqui discrimen è medio tollunt? Et audent hoc Christo quidam, si superis placet, Christiani Doctores tribuere? Quid est, si haec non est contumelia? Qui ex Gentilibus Philosophis losophis in Christum stylo debacchati sunt? Vnum hoc ferè causificantur, quod quaedam leges parùm uideantur aptae ad ciuilem consuetudinem, societatemque hominum tuendam: Neque censent ullo probro Christi dignitatem grauius laedi posse. Horum uincunt amentiam nostri, qui in ipso contemptu publicorum morum, & in euertendo uniuerso ciuili statu, pietatem collocant. Adeo de Christi nomine fu perstitio, peius, quàm qui ex professo insectantur, meretur.","prev":{"citation":"Selectae declamationes. Vol. 1 192","label":"DE LEGIBVS ORATIO","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/192","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/192"},"next":{"citation":"Selectae declamationes. Vol. 1 194","label":"DE LEGIBVS ORATIO","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/194","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/194"},"credit":{"text":"Melanchthon, Selectae declamationes. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}