{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Selectae declamationes. Vol. 1 195","citation":"Melanchthon, Selectae declamationes. Vol. 1 195","ref":"195","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/195","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/195","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/195.md","author":{"name":"Melanchthon","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon"},"work":{"title":"Selectae declamationes. Vol. 1","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1","urn":null},"verse":false,"words":186,"text":"Cum Baptistam milites, haud dubie degenereuitae consulturi, rogarent, quid à se fieri uellet, nihil hic exegit, nisi ut suis contenti stipendijs, neminem calumniarentur, aut concuterent. Porro cum stipendijs iubet esse contentos, publicum munus, quod illis mandatum erat, planè adprobat. Quis ne scit autem Magistratuum arma, leges & iudicia esse, quae domi uim ac iniuriam à ciuibus prohibent? Quare non dubium est, quin tanti leges faciendae sint, quanti Magistratum Baptista facit. Paulus Magistratuum autoritatem praedicat, cum gladij usum ordinationem Dei uocat, & Magistratum Dei ministrum. Aquo oraculo ex diametro dißident, hi qui leges impietatis accusant: Est enim hostis Dei, non mini ster, quisquis ea suscipit, quae diuinae leges uetant. Qui alterius uxori uitium offert, qui res aliorum fraude interuertit, qui periurio fallit, qui bellum cum superis gerit, non minister est, denique hostis est, cuiuscunque functio proprie impia est Quare cum Paulus magistra tum Dei ministrum uocat, non hostem, negat eius prouin ciam cum religione pugnare, Contra, qui Magistratus dam eant, semel uno nomine omnes latrones et Dei hostes esse pronunciant: quod quam non quadret ad Paulinam sententiam, perspicuum est. Quid enim tam dißimile uoluit ille esse latrocinio, quam Magistratum?","prev":{"citation":"Selectae declamationes. Vol. 1 194","label":"DE LEGIBVS ORATIO","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/194","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/194"},"next":{"citation":"Selectae declamationes. Vol. 1 196","label":"DE LEGIBVS ORATIO","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/196","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/196"},"credit":{"text":"Melanchthon, Selectae declamationes. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}