{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Selectae declamationes. Vol. 1 197","citation":"Melanchthon, Selectae declamationes. Vol. 1 197","ref":"197","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/197","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/197","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/197.md","author":{"name":"Melanchthon","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon"},"work":{"title":"Selectae declamationes. Vol. 1","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1","urn":null},"verse":false,"words":167,"text":"Extat lex in Genesi ad Noc, uniuerso mortalium generi lata, estque confirmata Mosaicis edictis, quae tametsi solis Hebraeis proposita sunt, tamen arguunt Deum probare morem, cum iudicandi res, tum plectendorum sontium. No ta enim Pauli uox est, Legem iniustis latam esse, quae monet, ut qui spiritu Christi non frenantur, cum Hebraei, tum reliqui mortales, legibus coherceantur, & tanquam carcere septi teneantur, nequem laedant, ne cuius rebus damnum dent. Eodem impios omnes numero cum Gentes, tum Iudaeos habet, gladioque seu legi ad unum omnes subdit. Suum autem quoddam Christi regnum est, qui cum non in hoc se nobis ostenderit, ut humanam πολιτειαν conderet, mundi regnum non labefacit, imò in id extrudit eos, quos à turpitudine non dehortatur pietas, ut uis remoretur. Prodijt Christus, ut coelestibus muneribus, ut immortalitate pauculos quosdam, tanquam in alium eductos mundum, donaret, non ut ciuitates constitueret. Regibus hanc prouinciam reliquit, tenendam conseruandamque ocij tuendi caussa. Ipse in piorum pectora spiritum suum transfundit, ut diuinitatem cum ijs communicet. Ipse uerbo reno uat piorum mentes, καὶ μετασχηματίζει.","prev":{"citation":"Selectae declamationes. Vol. 1 196","label":"DE LEGIBVS ORATIO","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/196","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/196"},"next":{"citation":"Selectae declamationes. Vol. 1 198","label":"DE LEGIBVS ORATIO","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/198","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/198"},"credit":{"text":"Melanchthon, Selectae declamationes. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}