{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Selectae declamationes. Vol. 1 198","citation":"Melanchthon, Selectae declamationes. Vol. 1 198","ref":"198","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/198","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/198","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/198.md","author":{"name":"Melanchthon","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon"},"work":{"title":"Selectae declamationes. Vol. 1","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1","urn":null},"verse":false,"words":164,"text":"Nihil haec ad mundi regnum, quod in componendis tantum moribus, in arcenda uiolentia uersatur. Id quod non facile tantum fert Christus, sed probat etiam, cum & suos parere iubet, & ministerium Dei esse fatetur. Quare qui ad Respub. accessuri sunt, hos non modo non retrahit religio, sed monet etiam pium officium facturos, si publica munera recte gesserint, si ius candide dixerint. Qui secus docent, cum de prophanis legibus, tum de Christi nomine male merentur. At litigare uetat Christus. Quis negat? Iudicare uero non uetat. Quantum autem intersit inter iudi care & litigare, nemo non uidet. Nam ut uiatorem pulsare Deus uetat, non uetat obligare uulnus, si quod is fortè acceperit, ita quanquam odia mortalium inter se execretur, mederi tamen tam pernicio sis morbis patitur. Quare uitia damnari patiar, re medium par est, ut grato animo complectamur. Furit hic uindictae cupiditate: Ille res alterius fraude occupat. Quos cum in uiam non reuocet pietas, iudicum autoritate furor comprimitur. Nihil Dauid, Moses, Solomo peccarunt, quantumuis improbis nebulonibus alicubi ius dixerint.","prev":{"citation":"Selectae declamationes. Vol. 1 197","label":"DE LEGIBVS ORATIO","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/197","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/197"},"next":{"citation":"Selectae declamationes. Vol. 1 199","label":"DE LEGIBVS ORATIO","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/199","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/199"},"credit":{"text":"Melanchthon, Selectae declamationes. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}