{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Selectae declamationes. Vol. 1 212","citation":"Melanchthon, Selectae declamationes. Vol. 1 212","ref":"212","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/212","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/212","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/212.md","author":{"name":"Melanchthon","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon"},"work":{"title":"Selectae declamationes. Vol. 1","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1","urn":null},"verse":false,"words":368,"text":"Auarus ni hil esse uitij in foenore faciendo existimat. At si uale rent leges, quae foeneratoribus maiorem mulctam constituerunt, quàm furibus, quis non execraretur foenus? Sunt quos parum pudet mentiri, At cum ex lege duodecim tabularum è saxo Tarpeio deijciebatur, qui falsum testimonium dixisse conuictus erat, cane peius & angue mendacium oderat multitudo. Perpetuum ocium nunc in lauta uitae parte ponunt, At cum Atticis legibus capitalis esset desidia, grauiter audie bat. Furem abominamur, quod in cum grauißime ani maduer. tur, augetque crimen poenae atrocitas. Praedonis loco habes eum, qui debitoris rem aut pecuniam usurpat, nisi sponte datam. Peperit hanc opinionem lex, quae pronuciat, uim esse, quoties quis id quod de beri existimat, per iudicem reposcit. Nihil autem cum opinionibus, tum moribus nostris instabilius esset, nisi ex certis legibus compararentur. Nam ut nautae cursum ad ea sydera, quae eodem semper loco circumagun tur, dirigunt: ita par est, ut ad leges, quae à sapientissimis hominibus latae, & uirtutis uiam rectißime indi cant, et sui nunquam dissimiles sunt, opiniones nostras exiga mus. Sed ut nulla ratio sit, cur scripto iure utamur. certe ized by Goog Digit certe Romanae leges merebantur, quas huc importaremus. Quare maiorum nostrorum prudentiam laudo, quod Romanas potißimum leges delegerunt, quas in iure dicendo sequerentur. Et quando hactenus benigne mihi audiendo, operam nauastis, fauete quaeso et reliquae orationi. Exponam enim breuiter, cur tantopere iuuet, à Romanis leges mutuari. Vetus hic mos est, ab optime constitutis urbibus, exempla petere. Nihil puduit Atticos, Aegyptias quasdam leges usu capere, ut Herodotus testatur. Nemo Romanis uitio uertit, quod cum cogeret publicaneceßitas leges conscribere, in Graeciam legatos misere, qui inde legum formulas adferrent, & de Repub. instituenda summos in Graecia homines consulerent. Id & cum maiores nostri fecerint, cum Romanae Reip. instituta ad nos attulerint, quid quaeso peccarunt? Quae tandem ars ex liberalioribus illis domi nobis nata est? Literas, temporum discrimina, syderum ortus & occasus, architectonicam, Musicam exteri docuere, sine quarum cognitione, uita plane manca est: in quibus si nihil offendit peregrinitas, quid uetat externis legibus uti? Quis dubitat nostra cultiora esse, & literis & legibus Romanis aduectis, quàm fuere prisco illo barbaro seculo, cum nec inge nuis artibus animi nostrorum priuatim fingerentur, nec publico iure, aut certa disciplina mansuefie rent. Adeone praesentium poenitet, ut mutare cum ueterum barbarie libeat?","prev":{"citation":"Selectae declamationes. Vol. 1 110-2","label":"DE LEGIBVS ORATIO","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/110-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/110-2"},"next":{"citation":"Selectae declamationes. Vol. 1 213","label":"DE LEGIBVS ORATIO","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/213","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/213"},"credit":{"text":"Melanchthon, Selectae declamationes. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}