{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Selectae declamationes. Vol. 1 219","citation":"Melanchthon, Selectae declamationes. Vol. 1 219","ref":"219","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/219","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/219","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/219.md","author":{"name":"Melanchthon","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon"},"work":{"title":"Selectae declamationes. Vol. 1","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1","urn":null},"verse":false,"words":147,"text":"Poscit hic locus, posteaquam sententiam de legibus nostram exposuimus, aduersariorum calumnias refutare, quae quia leuiusculae, et penè ridiculae sunt, paucis à me perstringentur. Mutilae, inquiunt, legum Rhapsodiae sunt. Publica ea calamitas est, quam insectariminime conuenit, miserescere erat humanius. Optarent autem boni omnes, siquid uotis proficitur, integra ueterum Iureconsultorum uolumina extare. Verum cum haec tantum fragmenta, fortuna nobis reliqua fecerit, impium fuerit, uelut ex naufragio receptis hospitibus, uitam inuidere praesertim non malis. Nam qui haec consarcinarunt, integras tamen sententias nobis, & legum capita, quantum satis erat, tradiderunt. De singulis casibus anxie superstitioseque constituere nihil refert, satis est genera rerum, & communes quasdam formulas, quemadmodum in alijs fit artibus concipere, quibus similia inter se facta metiamur, ne, si res in immensum crescat, nemo consequi poßit. Deinde in legibus omnibus res cogit breuitatem adfectare, ut animis facilius infigi possint tanquam breuia ἀποφθέντματα. Sed ogganiunt aduersarij, obruta esse omnia & conspurcata sordidis interpretum commentarijs.","prev":{"citation":"Selectae declamationes. Vol. 1 218-2","label":"218","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/218-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/218-2"},"next":{"citation":"Selectae declamationes. Vol. 1 220","label":"220","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/220","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melanchthon/selectae-declamationes-vol-1/220"},"credit":{"text":"Melanchthon, Selectae declamationes. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}